Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

32 est Judex, Ecclesiae nempe Caput, et Christi in terris Vicarius Summus Pontifex, qui in praecitata sua Allocutione dicit: „Sic Ecclesia Christi ----------nunc luget in iis locis, o mni suo spoliata jure, et infestis obnoxia viribus, quae extremum illi minantur excidium ; novae enim leges eo pertinent, ne amplius possit existere.“ Nihil mirum igitur, prosequi­tur Allocutio: „quod religiosa tranquillitas pristina graviter eo in Imperio perturbata fuerit ab hujusmodi legibus ... At perturbationis hujus culpam perperam omnino conjicere quis vellet in Germanici Imperii Catholicos. Nam si istis vitio vertendum est, quod legibus illis non acquiescant, quibus salva conscientia acquiescere nequeunt, pari de causa, pa­rique modo taxandi essent Jesu Christi Apostoli et Martyres, qui atrocissima quaeque sup­plicia et mortem ipsam subire maluerunt, quam proprium prodere officium, sanctissima- que suae religionis jura violare, impiis obsequendo persequntorum Principum mandatis. Sane — si praeter leges civilis imperii aliae nullae exstarent, et hae quidem sublimioris ordinis, quas agnoscere oportet, violare nefas; si propterea civiles eaedem leges supremam constituerent conscientiae normam, sicut impie et absurde quidam contendunt, reprehen­sione potius, quam honore et laude digni forent primaevi Martyres, et qui deinceps eos sequuti sunt, dum pro Christi fide et Ecclesiae libertate sanguinem fuderunt; imo vero ne licuisset quidem obstantibus legibus, invitisque principibus christianam tradere et pro­pagare religionem. Et re quidem vera, unde tanta hodie per Germaniae et Helvetiae oras pugna, ubi ante triennium tanta fuit tranquillitas animorum? Fortassis Catholici mutati sunt, an nova gubernantium concepta sunt consilia? Ecclesiam mutari posse, ipsi hostes negant, crimini vertentes eidem tenacitatem ad principia sua. Si quid mutatum, quo dissidia orta, non apud Catholicos debuit evenire. Crimina commissa, atra facinora fuerene detecta inter Catholicos ? nibil horum hodiedum in apricum productum legimus. Leges ad ple­ctenda crimina, poolitiae ordines ad antevertendos excessus copiose abundabant, malo re­medium adferre queuntes, quod inter omnes primi Catholici plectendum esse procla­mavissent. Vel forte officiis suis, quae jura Civitatis exigunt, ad amussim non responde­runt, tributa aeris et sanguinis negaverunt Catholici, quae pro gerendis atrocissimis, diu- que praeparatis bellis requirebantur? Quod suarum erat partium fecerunt abundanter. Sed nova sancita, quae legum nomine signantur, introducta fuerunt, ut crimen, quod antea non fuit, aeque introduceretur. Lex ergo intravit, ut praetensum abundet delictum. Leges feruntur, ut crimina arceantur. Haec est prima lex naturalis. Ibi leges latae sunt, fidei catholicae, conscientiae Catholicorum repugnantes, ut Clerus et populus Catholicus illis, nisi fidem negare velint catholicam, parere nequeuntes, transgressionis accusari, ve­xari, exspoliari, carceribus mancipari possint, seu potius, ut his deterriti, a defendendis conscientiae suae, fideique juribus desistant. Nihilominus Catholici deferuntur tamquam causa et auctores pugnae, et asperarum legum provocatores, tamquam tales, qui erga imperium adverso feruntur animo! Eo itaque res ibi devenerunt, ut cogitatio mentis, sensus cordis, qui supponitur, poenis plectatur, seu inter civilitatis novae libertates suspi­cio vibrat ad vindictam arma. Cui, haec attendenti, non incidat Aesopi antiqua, sed semper etiam nova fabula. Profecto ad rivum eumdem venerunt lupus et agnus; su­perior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc ait lupus: cur mihi turbulentam fa­cis aquam? A Catholicis turbari se queruntur, qui ut turbari possint novas legum deci-

Next

/
Thumbnails
Contents