Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

22 jestas divina, unus Deus, unus Dominus, ceu sortis humanae gubernator ae rector ap­paruit ; at vero ut S. Leo M. loquitur,1) „statim ut nos diabolica malignitas veneno suae mortificavit invidiae, Deus omnipotens et clemens-------praeparata renovandis mo rtalibus suae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia praesignavit; denuntians serpenti futurum semen mulieris, quod noxii capitis elationem sua virtute contereret ; Christum scilicet in carne venturum, Deum, hominemque significans, qui natus ex vir­gine violatorem humanae propaginis incorrupta nativitate damnaret.“ Quod Deo sit cura de homine, quodve gubernet mundum, quem condidit, nisi atheus quis sit, ne­gare nequit : quod Jesus Christus Salvator mundi constitutus sit rex, et judex vivo­rum et mortuorum, qui Christianus est, credere, et profiteri debet. Damnata est, et ul­timo per definitionem S. Vaticani Concilii est damnata illa deistarum sententia, qua Deus mundi conditor esse non negatur, sed eiusdem etiam rector et providentissimus gubernator esse negatur. Sane facilius est supponere, quod Deus nihil condiderit, quam quod, postquam condidisset, res creatas non curet, sed suae sorti relinquat. „Quis ope­rarius negligit operis sui curam ? Quis deserat, aut destituat, quod ipse condendum putavit ? Si injuria est regere, nonne major injuria est fecisse ? cum aliquid non fe­cisse, nulla injuria sit, non curare, quod fecerit, summa inclementia“ inquit S. Am­brosius.2) Si doceretur, quod sidera coelestia, mineras et plantas, aniinantiaque sibi reliquerit; postquam illa cursum suum inviolabiliter prosequantui', haec autem evolu­tionis suae nonnam ex instinctus necessitate sequantur, nec nisi interveniente Deo, virium suarum proventum negent, adhuc hoc sensu tolei’aiá posset doctrina; sed ut hominem, qui libertate arbitrii sui praeditus, a fine suo aberrare potest, prosus deserat, sapientiae et sanctitati divinae, et naturae humanae adversatui’. Recte, quia experientia teste, tanta est arbitrii humani licentia, ut rejectis salutaribus, pestifera quaeque quae­rere possit; illi certe est lex necessaria, qua mala a bonis secerneret, ne sibi incaute perniciem accersat; cumque dubitari nequeat, quin Deus voluerit hominis abs se creati perfectionem, quae sita est in recto suae libertatis usu : dicendum est, voluisse Deum, adeoque praecepisse actiones rectae rationi consentaneas. Quam Dei providentiam S. Augustinus, loquens de Adamo, expressit his verbis :5) „Sic eum Deus munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exitio.“ Deus autem dominator omnium, per se mundum regit, nec eget alieno adjutorio ad regendum, qui non eguit ad faciendum.“4), ,,Universa, quae condidit Deus, providentia tuetur atque gubernat.“5) Legis moderamine hominem a Deo gubernavi ipsi quoque Gentilium sapien- tiores agnoverunt ac professi sunt. Unum suffecerit audire Tullium: „Hanc, ait,6) video Sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod univei’sum mundum rege­ret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam, mentem esse dicebant, omnia ratione cogentis et vetantis Dei : ex qua illa lex, quam Dii humano gerxeri dederunt, recte est laudata, est enim ratio ruensque Sapientis ad juben­dum et deterrendum idonea. — Nec si regnante Tarquinio, nulla erat Romae scripta (• 1) Serm. 22. in Nativ. Dom. 2. — 2) de Offic. min. 1. 17. — 3) Enchirid. C. 25. — 4) S. Gregor. Mor. 1. 34. c. 70,. — 5) Cone. Vatie. 1. c. — 6) Lib. de Legib. c. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents