Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

20 re, eoque, unde excidit, reducere velit ? hanc misericordissimam Dei voluntatem homo iterum nonnisi a Deo edoctus scire potuit. Sciens se reduci, modum, quo reducatur, perinde a Deo doceri debuit ; edoctus autem de his, ut redire velit, ac valeat, adjutorio Dei opus habuit ac habet, cui, ipsum cooperari oportuit ac oportet. En fides collustrat consilia Dei, quae ipsa subjectionem et obedientiam hominis requirit, ac iccirco „obedi- tio fidei, “ „Apostolatus ad obediendum fidei in omnibus gentibus,“ „captivitas omnis intellectus in obsequium Christi“ est, et tamquam talis in SS. Litteris sistitur. *) Haec ipsa fides in verbum Dei, et propter Dei verbum ab Apostolo proponitur, ut initium humanae salutis, fundamentum et radix justificationis, sine qua impossibile est placere Deo.2) Quod de fide, hoc de spe, hoc de caritate, hoc de omnibus bonis, de tota ju­stitia vitae humanae valet, quae ut fini supernaturali congruat, ipsa debet esse altior natura, sive talis, qualem solis humanis viribus assequi non valemus, quam a Deo exorare debemus, juxta illud : „da nobis fidei et spei et caritatis augmentum, et ut mereamur assequi, quod promittis, fac nos amare, quod praecipis.“3) Deus, in mise­ricordia dives, ad procurandam salutem nostram omnia praeparat, adjuvat, perficit ; quod a nobis requiritur, ut consilia Dei effectum sortiantur, est subjectio, obedientia, pia voluntas, quae non est pia, nisi simul cooperationem nostram in se com­plectatur. Subjectio suscipit ad Ecclesiam, subjectio, obedientia conservat in Ecclesia, eadem etiam perficit ita, ut tanto sit perfectior Christianus, quanto perfectior est in obedientia. „Deus superbis resistit, majestatem dominationis suae contra rebelles, quasi ad singulare certamen descendens, tuetur, qui erecto collo et pingui cervice contra Deum currere dicuntur“ ;4) circa eosdem de Deo ait S. Augustinus,5) quod „calcet capita •superborum in isto saeculo.“ Deus superbis resistit, quia isti conditioni hominis et christiani resistunt, ideoque docente S. Gregorio M.6) „contra naturam est superbire,“ sed humilibus dat gratiam. Sicut superbia initium omnis peccati7) „caput, atque causa omnium delictorum :8) ita humilitas, subjectio, obedientia „sola via ad Deum,“9) „unica via ad sublimitatem perfectionis.10) Quid foecundius obedientia, quippe quae ad omnem virtutem animis implantandam opportunissima, ad placandum Deum acceptissima est hostia, dicente S. Gregorio M.11) „Obedientia est, quae menti coeteras virtutes inserit, insertasque custodit. Melior est obedientia, quam victima. Obedientia victi­mis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.“ Humilitatem obedientiam esse, docuit S. Paulus de divino Sal­vatore dicens : „humiliavit semetipsum factus obediens.“12) Qui ut nobilitatem necessi­tatemque virtutis obedientiae, hancque vitae christianae fundamentum esse ostenderet, noluit novae legis dare praeceptum, nisi praemisisset exemplum: „coepit enim facere et docere;“13) prius fecit, dein docuit, seseque sicut omnium reliquarum virtutum : ita obedientiae quoque perfectissimum exemplar praebuit. „Meus, inquit, cibus est, ut ia­l)Rom. 1, 5. 16, 26. Gal. 3, 2. 2. Cor. 10, 5. — 2) Rom. c. 4. Gal. c. 3. Hebr. c. 11. — 3) Orat. Eccl. Dnica 13. post Pentec. — 4) S. Greg. M. 111. Mor. c. 10. — 5) Enarr. in ps. 103. — 6) l. Mor. 21. c. 15. — 7) Eccl. 10, 15. — 8) S. Aug. Enarr. in ps. 18. — 9) S. Bern, serin.2. in Cap.jej. — 10) idem serm. 2* de asc. Dom. — 11) 1. Mor. 35. — 12) Phil. % 8. —13) Act. 1,1.

Next

/
Thumbnails
Contents