Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

Nr. 1149. Historia vitae Mariae Viau- ney Parochi in hungaricam linguam trans­lata. Joannes Marangoni, Presbyter Vicentinus et Anagniensis Canonicus annis 1726 et 1730 Romae typis vulgavit sat vastum opus, duobus tomis absolutum, quod inscripsit „Thesaurus Parochorum“, quia in illo recenset vitas, ac monumenta Parochorum, qui sanctitate, martyrio, pietate, virtutibus, dignitatibus et scriptis Catholicam illustrarunt Ec­clesiam. Nec Hungari in hoc opere desiderantur, quorum triginta quinque commemorat. Scopus enim Auctoris fuit conscribendi vitam Parochorum, qui rebus praeclare gestis in tota Ecclesia inclaruerunt. Bene autem opus suum „Thesaurum Parochorum“ inscripsit, quippe quod tot gemmis lapidibusque pretiosis dives est, quot Parochi insignes in eo re­censentur, quorum exemplis, vel scriptis, aut vitae sanctitate, coeteri huius Ordinis anima­rum Curatores omnino excitari possunt ad munus suum rite ac recte peragendum, et ovi­bus sibi commissis exemplo virtutum ac doctriua praeeundum. Dolendum sane, post Jo- annem Marangoni neminem inventum fuisse, qui praestantium, qui deinceps vixerunt, Pa­rochorum vitam, resque bene gestas posteritati mandavisset. Eo pluris faciendae sunt Biographiae, sive descriptiones vitae singulorum Parochorum, qui servaverunt mandatura sine macula irreprehensibile, et sollicite curaverunt seipsos exhibere Deo operarios in­confusibiles, recte tractantes verbum veritatis, omnibus omnia facti, ut Christo lucriface­rent omnes. Nostris diebus vixit in Gallia, signanter in Ars Dioecesis B dlicensis Parochus Joannes Maria Vianney, vir sanctus, potens in opere et sermone, quo nullus melius no­vit ignem, quem venit Jesus mittere in terram, in hominum cordibus accendere. Huius in odore sanctitatis a. 1859. defuncti viri vitam, jubente Episcopo, scripsit Alfredus Monniu, sacerdos, qui alium etiam librum exaravit de spiritu praelaudati Parochi Arsensis. Bio- graphiam sancti Parochi in linguam hungaricam vertit, typisque vulgavit D. Colomannus Galambos, Parochus Nagy-Sáróensis, quem librum nullus profecto leget, quin aedificetur, quin consoletur, quin Deum in suis Sauctis mirabilem fateatur, quin ad concipienda piis- sima proposita excitetur. Quos fines intenderunt tam auctor, quam translator libelli, quem proinde non possum non omnibus et singulis impense commendare. Strio-onii. die 1 7-a Februarii. 1874 Nr. 1175. sehol. Statio docentis , et cantoris Besscnsis va- ( cat. j ( i Nr. 1176. sehol. Statio docentis una cantoris in Dercsika vacat. ^ Pro hac statione concursus in 23-am Martii a. h. hisce defigitur. Emolumenta: in matre 3, in filiali Baracska vero 4% jugera agrorum propriis viribus cultivanda ; e sylva Communitatis Baracska 2 orgiáé ligni focalis, quas fideles se­cant et devehunt; e metretatione 10 m. p. tritici, 3% m. p. siliginis; 37 fl. 86 xr. e fundo relig. et studiorum; 12 fl. e cassis Ecclesiarum; 30 fl. e stola et offertoriis; 8 fl. pro pulsu Campanarum; a scholaribus incirca 40, a singulo *2 m. p. siliginis et 40 xr. Habitatio constat duobus cubilibus, culina et stabulo; adjacet hortus 1 2 jug. Libelli supplices Senatui sehol. Cath. Bessensi inscribendi exhibeantur ARD. Jo- anni Szakmáry, VADiacono, Parocho Nagymányaensi. Strigonii, die 17-a Februarii, 1874. Pro hac statione concursus in 26-am Martii, a. h. defigitur. Emolumenta: fundus intravillanus 407 □ org.; pascuum 2 jug. 400 Q org. titulo lecticalis 24 m. p. frumenti mixti et 28 fl. 50 xr,; 2 org. ligni focalis et 25 fasces ramorum; e cassa Communitatis 100 fl. pro instructione prolium; e stola et sacris 60 fl. Habitatio constat uno cubili, culina, camera et stabulo. Libelli supplices Senatui sehol. Cath. Dercsikaensi inscribendi exhibeantur ARD. Michaeli Farkas, VADiacono, Parocho Bakaensi. Strigonii, die 17-a Februarii, 1874.

Next

/
Thumbnails
Contents