Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XXIII.
112 XXIII. Patet hoc e subnexa Declaratione S. Officii, quae emanavit erga preces, ab Ordinariatu Monaco-Frisingensi substratas, hujus tenoris: „Cum saepius Nobis praeces exhibitae fuissent, quibus super affinitatis primi gradus lineae rectae ex justo matrimonio ortae impedimento dispensatio petebatur, quas quidem sacrae Curiae Romanae sensus et usus bene gnari penitus rejiciebamus, postremo hoc tempore oratorum eodem impedimento obstrictorum supplices libellos, cedentes magis importunitati eorum, quam islius dispensationis remedium sperantes, Romam detulimus. Quae exinde sacra Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis seu sancti Officii Nobis declaravit, ea publici juris eo animo facimus, ut parochi certi sint, quomodo cum talibus oratoribus agere debeant, et ut ejusdem sacrae Congregationis monitis declarationi additis pro suo munere satisfaciant.“ Datum Monachii, die 6. Julii, 1874. Ipsa vero Declaratio sic sonat: „Illustrissime ac Reverendissime Domine uti frater! Quas pro dispensatione ab impedimento primi affinitatis gradus lineae rectae litteris diei .'................preces commendavit Amplitudo Tua oratorum ...............Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX . post exquisitum suffragium Emmorum Patrum una mecum Inquisitorum Gfeneralium negativo responso dimittendas esse omnino judicavit. Nec inopinatum id Tibi esse potest qui vel ipsis Tuis litteris petitionis gravitatem fateris. Qua super re scias oportet Sedem Apostolicam nunquam super simili gradu facultate dispensandi usam fuisse, licet quandoque longe graviora rerum adjuncta id suadere posse viderentur. Licet enim agatur d< impedimento juris ecclesiastici, copulatio tamen inter eo gradu conjunctos adeo honestat nuptiarum repugnat, ut ne inter gentes quidem admitteretur. Quapropter auctores Tib sunt Eminentissimi Patres, ut modis omnibus, quos suggesserit pastoralis charitas, oratores suadeas ad omnem spem gratiae dejiciendam suaeque conscientiae consulendum. Ceterutr hanc arripit occasionem Sacer ordo Tibi significandi haud parum expedire ad ejusmod copulationum attentata praepedienda, ut parochi in suis concionibus ac catechesibus plebes sibi commissas saepe infra annum edoceant super gradibus, qui matrimonium dirimunt et praesertim verba faciant de iis, pro quibus dispensatio sperari non potest. Hisce prc munere panditis, ad me quod attinet, impensos animi mei sensus acceptos habeat Amplitudo Tua, dum fausta ac felicia omnia a Domino precor eidem. Amplitudini Tuae ad dictissimus uti frater C. Card. Patrizi. Romae, die 7. Junii, 1874. Illustrissimo ac Reve rendissimo Domino Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi Monachium.“ Serviat pro directivo notitiae statu. Strigonii, die 13-a Novembris, 1874. Nr. 5355. In impedimento affinitatis primi gradus lineae reetae nunquam dispensatur. L l ) l 3 i i 3 1 i 3 ) )