Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXI.

105 provocatio fit, §. 14. sic, ut sequitur, exposita leguntur: „Non minorem sane diligentiam Sedes Apostolién contulit, ut Missarum Sacrificia praescripto tempore, ac loco, integroque numero persolvantur. Decreta Urbani VIII prohibent adventitias Missas accipere, nisi reli­quae omnes, pro quibus antea stipendium collatum fuit, penitus absolvantur. Hinc orta quaestio fuit, an Decretum ejusmodi nullam pateretur interpretationem: responsumque est novas eleemosynas admitti posse, d u m m o d o infra modicum tempus posset om­nibus satisfieri. Porro hujus modici temporis spatium ad duos, vel tres menses pro­trahebatur. At Sacra Concilii Congregatio, die 17 Julii anno 1755, ita respondit: Cum in declaratione undecimi impressa super Decretis de celebratione Missarum permittatur receptio aliorum onerum Missarum celebran­darum, dummodo infra modicum tempus possit omnibus satisfieri, hodie nonnulli Superiores Regulares pro conscientiarum, ut inqui­unt, quiete d e n u o quaerunt, an dictum modicum tempus celebrandi Missas reputetur tempus duorum, vel trium mensium. Sacra etc. respondit, modicum tempus intelligi infra mensem.1) Quod pertinet ad numerum Mis­sarum, satis explicatur in Decretis Innocentii XII. Litteris Apostolicis ejusdem Pontificis insertis, quibus Urbani VIII Decreta confirmantur. In his praecipitur, ut figatur in Sacrario Tabella, in qua Missae perpetuo celebrandae describantur ; ut duo libelli serventur, in quorum altero perpetuae Missae jam peractae, in altero adventitiae notentur ; ut Fabrica S. Petri nul­lam compositionem elargiatur pro Missis, quae praetermissae fuerint, nisi ea conditio interces­serit: Dummodo malitiose non omiserint, animo habendi compositio­nem; alias, gratia nullo modo suffragetur: praeter alias poenas, quae ejus­modi delinquentibus infliguntur. Quod si tanta pecunia pro Missis celebrandis in dies con­geratur, ut infra praescriptum tempus absolvi nequeant in illa Ecclesia, vel Altari, quemadmo­dum stipendium conferentes expostulant, per Sac. Congregationem Concilii praecipi solet, ut palam in templo Tabella exponatur, quae declaret, in ea Ecclesia, seu Altari infra certum tempus Sacra, quae fieri poterunt, conficienda esse; quae supererint, in alia Ecclesia, seu in diverso Altari ejusdem Ecclesiae celebranda. Hoc pacto, qui eleemosynas tribuunt, universa perspecta habebunt, et pietati facilius obsecundare poterunt, prout ipsis libuerit.“ Strigonii, die 25-a Octobris. 1874. Nr. 4931. sehol, Statio docentis et cantoris in Csütörtök va­cat. i ro hac statione concursus in 26-am m. Novembris, a. h. defigitur. Emolumenta: 11 jug. agrorum, 31 m. pos. siliginis et 32 fl. titulo lecticalis; 165 fl. titulo didactri e cassa Communitatis; incirca 100 fl. e stola; pro pulsu 16 fl. et '/2 centenarius carnium; 7 fl. pro hostiis; titulo ligni focalis 30 fl. Habitatio constat 3 cubilibus, culina, camera, stabulo et horto postdomali. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Csötörtökiensi inscribendi exhibeantur ARD. Michaeli Résely, Surr. VADiacono, Parocho Samariaensi. Strigonii, die 25-a Octobris, 1875. Älutationes in statu personali Cleri Arclii- Dioecesani. Ope elem. reg. resolutionis die 28-a Maii a. h. editae Ferdinandus Dulánszky, Abbas, E. M. S. Canonicus, renunciatus est EI. Eppus Bacensis. 1) Lib. 16, Decr. pag. 498.

Next

/
Thumbnails
Contents