Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
89 propterea lianc tam gravem sustinuisti et adhucdum sustines ab iniquis contra Te- metipsum contradictionem, imo apertam eamque brutalem persecutionem. Nec Tu solus illam pateris, sed patitur Tecum Curatus quoque regionum illarum Clerus, qui nec blandimentis flecti, nec aerumnis frangi, impellique se passus est, ut ab officio suo vel latum unguem recederet, et obedientiam illam violaret, cuius vinculo Tibi, Praesuli suo obstringitur. Hoc invictum animi robur est, quo Tu, Illustrissime ac Reverendissime Domine, nobis collegis Tuis praeluces, quodve prae aliis, quae Te copiose ornant, virtutibus in Te ego quoque suspicio 5 quo ve Te gloriosorum illorum Episcoporum coetui aggregasti, quorum semper honos laudesque in Ecclesia manebunt, eo quod spoliari bonis omnibus, in custodias abripi, ex sedibus suis exigi, exilio mulctari, ludibrio haberi, contumeliis omnibus onerari, imo torqueri constantissime maluerint, quam Ecclesiae jura prodere ac desciscere a Petri Cathedra, hoeque pacto, ut cum S. Cypriano loquar, tamquam surculi a radice, unde vigent, avelli. Deum precor Omnipotentem, ut sua Gratia porro Te confortet, quo in grandi, quod contra mentem voluntatemque Tuam inire coactus fuisti, certamine, nec scopulis allidaris, nec tumentium fluctuum tempestatibus obruaris, nec laqueis Tibi paratis capiaris , sed in cunctis adversis dexterae divinae fortitudine protegi merearis. Quod reliquum est, sincero cum venerationis cultu maneo Strigonii, die 12-a Junii, 1873. Illnstritatis Tuae Reverendissimae servus et frater in Christo humillimus Joannes Simor m. p. Princeps Primas Regni Hungáriáé, Archi-Episcopus Strigoniensis. Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Eugenio Lachat, Episcopo Basileensi. Pro hac labii slavici statione concursus in 16-am Julii a. h. defigitur. Emolumenta: 8 jug. agrorum e dimidio per Communitatem cultivanda; in matre1 et filiali Rohosnicza '/2 sessioni conveniens pascuum, cujus V2 jug. est vinea; 384 org. (~~) canabetum et 403 org. cauletum ; titulo metretationis 18 m. p. tritici et 12 siliginis; a scholaribus incirca 70 per 1 fl. et '/2 m. p. siliginis; 8 org. ligni focalis etiam pro calefactione scholae; 25 fl. e Cassa Communitatis; 15 fl. 80 xr. e cassa Ecclesiae pro pistura hostiarum ; 30 fl. e stola. Habitatio consistit in 2 cubilibus, culina, camera, stabulo et reclinio; adjacet hortus 400 Q org. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nemcsényensi inscribendi exhibeantur ARD. Ludovico Loziczky S. VADiacono, Parocho in Kisapáthi. Strigonii, die 21-a Junii, 1873. Nr. 2611. sehol. Statio docentis ana cautoris in Nemcsény vacat. Stephanus Kovácshegyi, Cooperator Egyházgellensis, factus est parochus in Vámos. Antonius Cherny, S. VADiaconus et parochus Csermendensis, translatus est ad beneficium parochiale Nagyrippényense. Adalbertus Rudolf, parochus Deméndensis, factus est parochus Vámos-LadányMutationes in statu personali Cleri ADioe- cesani. nesis.