Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
86 ubique;“ dicto autem simul et facto, dixerunt enim: l) „Non est aequum nos derelinquere verbum Dei“ et iterum: „nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.“ Hanc obligationem suis Collegis gravissime olim inculcavit P. L. Valcke, Paro- clius et Decanus districtus Roulariensis 2) alia inter sic eos alloquens: „negligere praecipuam sui muneris functionem, et reditibus beneficiorum interea frui, qui hunc in finem maxime olim — collati sunt, et in eundem hodie distribuuntur, numquid juris naturalis aequitati manifeste repugnat? Beneficium datur propter officium, pastoratus non sunt, ut nonnemo fortassis existimat, sedes quietis sed cathedra loquentis: quo igitur jure stipendiis frui possunt, qui ministerium non exercent, quod est pascere et docere? Hac ex causa non desunt Doctores, qui negligentes illos pastores obligatos asserunt ad restituendam redituum partem, negligentia e huic correspondentem ; sicut citra omne dubium reddere tenetur salarium nutrix, quae ad lactandum parvulum conducta, fame illum emori sineret. Sed quidquid sit de hac restitutione redituum , ad aliam longe graviorem Divina eos justitia restitutionem obligat, ad reddendas, inquam, animas, quae necessariae institutionis adjumento destitutae, misere perierunt, „sanguinem eius de manu tua requiram.“ (Ezech.) Unde si animarum pastores salvi esse velint, cum Apostolo dicere posse debent: „mundas sum a sanguine omnium;“ (Act. 20,26.) hoc autem quomodo vere dicere poterunt, nisi addere cum eodem possint: „non enim subterfugi, quominus annunciarem omne Consilium Dei vobis. “ Hoc qui respondere nequiverint, nihil aliud ad rem respondere poterunt.“ Sic Parochus ad parochos locutus est. Sanctissimum opus munusqne est verbi divini praedicatio, quam Christus instituit, 3) Christus indesinenter exercuit, et usque ad saeculorum finem exercendum disposuit, tamquam praeter suam gratiam praecipuum divinae, quam de Coelo adtulit, fidei propagandae, ac conservandae medium; „fides enim, teste Apostolo, 4) ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed quomodo credent ei, quem non audierunt?“ Hoc scientes increduli temporis nostri, nihil non agunt, ut praedicandi munus e medio tollant, aut saltem impediant. Nostis iniquissimas leges hoc respectu nonnullis in Europae oris, regionibusque latas, quas odium nonnisi fidei Catholicae, eiusque delendae desiderium dictare potuit, et quarum una Catholicis Sacerdotibus facultas praedicandi eripitur, alia ad concionem dicentes Sacerdotes odiosissimis exceptionalibus legibus subjiciuntur, tertia denique omnis omnino cultus publicus divinus severissime prohibetur. Julianum imitantur Apostatam, qui Christi religionem radicitus evellere et voluit, et ratus est prohibendo, ne Christiani doceant, ac doceantur. Et haec omnia decantato hoc libertatis aevo attentantur, fiunt, ac patrantur. Vos ipsi VV. FF. et FF. in vestris ad me directis relationibus ingemiscitis observando, incredulitatem ubique locorum disseminari, derideri fidem i pietatem, sacramenta, religionem totam susque deque verti. Quod si ita, jam Vobis innotescit, quali vinculo adstricti simus ad homines de salutis suae periculis admonendos, ad populum in fidei veritatibus instruendum, ad munus, quod nobis hac parte incumbit assidue, omnis commoditatis seposito studio adimplendum. Nos sumus Operarii illi, quibus Dominus, verus Paterfamilias, locavit vineam 1 1) Act. 6, 2. 6. — 2) Specui, et idea boni pastoris. Mechliniae, 1839. — 3) V. Coneil. Lat. 5. sess. XI. — 4) Conf. Rom. 10.