Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
83 XVIII. Obligationem praedicandi verbum Dei, id est docendi populum fidem catholicam tam in sacris sermonibus, quam in Catechesibus a praecepto divino derivari, esseque juris divini, rursum declaravit SS. Concilium Tridentinum: „Praecepto divino, ait, ‘) mandatum esse omnibus, quibus cura animarum commissa est, has verbi divini praedicatione pascere.“ Ex eodem Concilio etiam novimus, quando praedicta obligatio urgeat, et saltem citra violationem divini praecepti adimplenda sit; declaravit enim porro, ut sequitur: 2) „Archi-Presbyteri, Piebani, et quicumque parochiales vel alias curam animarum habentes Ecclesias quocumque modo obtinent per se, vel per alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis et festis solemnibus plebes sibi commissas pascent salutaribus verbis docendo.“ Quibus quidem verbis Concilium non hoc definivit, quoties per annum ad concionem dici possit; potest enim dici frequentissime, sed definire dumtaxat voluit, quando seu quibus per annum diebus haec obligatio impleri debeat, ut praecepto divino de praedicando verbo Dei satisfiat ex parte illorum, qui hac obligatione tenentur. Nihil vero novi ista declarando Concilium Tridentinum decrevit, sed doctrinam sacrarum Scripturarum, SS. Patrum et antiquis, simorum Conciliorum apud multos oblitteratam in illa tot haeresum colluvie rursum promulgavit atque inculcavit. Sane, ut alia silentio praetereantur, Concilium Quinisex- tum can. 19. sic statuit: „Quod oportet eos, qui praesunt ecclesiis, in omnibus quidem diebus, sed praecipue dominicis, omnem clerum et populum docere pietatis et rectae religionis eloquia.“ Toletanum autem Concilium IV. 671. celebratum, can. 25. omne opus Sacerdotum in praedicatione et doctrina consistere declaravit. Relegantur etiam encyclicae Litterae, ddto 2. Febr. 1868. Nr. 765. abhinc dimissae. Quamvis vero haec ita sint, non defuere Curati, qui gravissimum praedicationis verbi divini munus variis sub praetextibus neglexerunt, de quibus loquitur Innocentius XIII. 3) „Non sine gravi ammi nostri dolore — accepimus, quod quamquam Tridentina Synodus decreverit, omnes, qui parochiales ecclesias — obtinent, debere saltem dominicis et festis diebus plebes sibi commissas — pascere salutaribus verbis docendo ■—, nihilominus nonnulli parochialium Ecclesiarum rectores, haec, quae suarum partium adeo sunt, praetermittunt, culpam hujusmodi a se amoliri nitentes vel praetextu immemorabilis, sed quidem pravae consuetudinis, vel quia ab ipsis praestari necesse non videatur, suppetente nimirum copia aliorum habentium sacras conciones in aliis Ecclesiis. — Ne itaque sub inani istarum, similiumque excusationum praetextu tanta Christianae Reipublicae pernicies struatur, districte praecipimus.“ Praecipit nempe Archi-Episcopis et Episcopis, ut praecitatum Concilii Tridentini decretum de habendis quovis die dominico et festo sacris sermonibus observandum per Parochos curent Nr. 2564. De Verbo Dei sine intermissione, et sic dictis feriis praedicando. 1723. 1) Sess. 23. c. 1. de reíorm. — 2) Sess. 5. c. 2. de verbi Dei cone. —3) Const. „Apostoliéi Ministerii“ ddto 23. Mart.