Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVI.

79 non competit, exercere nequit: ita si qui privati Oratorii privilegium acquirere velint, il­lud nonnisi ab Apostolica Sede impetrare possunt, cui dispositioni qui parere nolunt, in­tentioni, voto desiderioque suo nuncium mittaut, est necesse. Conditiones sub quibus facultas Oratorii privati a Summo Pontifice concedi solet, hae sunt: 1. Ut sacellum sit in loco a cubiculis, et aliis domesticis usibus amoto, atque altare parieti adhaereat. 2. Ut vel ab Episcopo, vel ab alio, cui vices ipse suas delegave­rit, visitetur, attenteque iuspiciatur, nuru d-ecens sit atque compositum, et num aliqua eorum, quae necessaria sunt, desint. 3. Ut Episcopus ipse licentiam celebrandi Missam impertiatur, ad eius rationabile arbitrium perduraturam. 4. Ut non plures in die, sed unica tantum Missa in Oratorio celebretur a Sacerdote vel saeculari vel regulari, dummodo sint approbati. 5. Ne celebrari possit Missa solemnibus diebus Paschatis. Pentecostes, Nativitatis D. N. J. C. aliisque solemnioribus diebus, quos inter memorandi sunt dies E- piphaniae et Ascensionis Domini, Annunciationis et Assumptionis B. M. V. Omnium Sanctorum, nec non SS. Apostolorum Petri et Pauli et Titularis Ecclesiae loci. 6. Ut exprimantur personae, quarum praesentia necessaria est, út Missa in privato Oratorio celebrari possit; aliae item personae, quae si eodem tempore Missae intersint, ecclesia­stico praecepto possint satisfacere. 7. Tandem ut declaretur, omnia sine parochialium ju- rium praejudicio fieri. Sub his conditionibus, legibus et clausulis Oratorii privati facultas a Romanis Pontificibus concedi solet. Concessiones Oratorii privati ad haeredes non extenduntur, sed ad eos tantum, quibus in ipso Litterarum contextu concessum est, ut coram se celebrare faciant, qui indultarii dicuntur, vel qui proprio nomine nuncupati in­scribuntur a tergo Pontificii Brevis. In Oratoriis' privatis nec Baptismum, nec Poenitentiae Sacramentum admini­strare licet. Qua de re Benedictus XIV. sic disserit ac statuit '): „Quod ad Baptismi Sa­cramentum adtinet, jam in Viennensi Concilio sub Clemente V. decretum fuit, ne Baptismus in aliis locis conferri posset, praeterquam Ecclesiis, in quibus sacri hujus lavacri fontes repe- riuntur; nisi cum casus necessitatis adesset, aut cum de Regum vel Principum filiis ageretur. Quod autem Sacramentum Poenitentiae respicit, jam in Rituali Romano sub titulo de Sacra­mento Poenitentiae cum de Sacerdote sermo fit, qui Confessiones audit, statutum fuit: „In Ecclesia, non autem in privatis aedibus Confessiones audiat, nisi ex causa rationabili, quae cum inciderit, studeat tamen id decenti ac patenti loco praestare.“ Quoad Communionem in Oratorio privato distribuendam statuit Summus Pontifex, ne ullus sive saecularis sive regu­laris Sacerdos Eucharistiam ministrare in privato Oratorio audeat, nisi Sanctae Sedis, vel Ordinarii licentiam obtinuerit. Utinam, qui ab Apostolica Sede privati Oratorii indultum consequuti sunt, aut consequentur, conditiones omnes in Pontificiis Brevibus litteris expressas diligentissime servent, atque Oratorium religioso ornatu, ac decore niteat, ac munda et'nitida sit sacra supellex in divinis mysteriis celebrandis adhibenda. Sacerdos vero in Oratorio privato celebraturas etiam hic loci meminerit Patrum Tridentinorum doctrinae, quam nobis tra­dunt his verbis:2) „Si non decet ad sacras ullas functiones quemquam accedere, nisi san­cte j certe, quo magis sanctitas et divinitas coelestis hujus Sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia, et sanctitate X) Const. „Magno“ — 2) Sess. 13. cap. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents