Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVI.

76 peritissimus Fagnanus scribens: ‘) „Saepe declaravit (S. Congr. Cone.) Oratoria aedificata in agro, aut solo privato, licet ab omnibus distincto, adhuc privata censeri, si ostium respon­deat in aream privatam, utcunque omnibus patentem, quamvis his casibus aliquando re­scripserat ad Episcopos, ut postquam dominus soli per publicum instrumentum situi ante Oratorium existenti, renunciaverit, declarent, Oratorium illud esse publicum.“ Optime ita­que Oratorium publicum descripsit Lucius Ferr. dicens: 2) „Oratorium publicum pro Missis celebrandis est illud, quod Auctoritate Episcopi est erectum, et ad Dei cultum, tantummodo perpetuo dicatum, habens aditum, et liberum ingressum per viam publicam, et pariter egres­sum per viam communem.“ De Oratoriis publicis non est cur hic loci ultro sermo fiat; de illis enim, et illorum erectione, dedicatione, conservatione eaedem prorsus vigent ac va­lent leges ecclesiasticae, quae de sacris aedibus publicis, sive templis generatim observandae veniunt, nec ulli ignotum est, iu publicis Oratoriis, dummodo talia revera sint, cum indultu Ordinarii ultro Missae Sacrificium offerri, eidemque quoscunque fideles adstare posse. Publicis Oratoriis prorsus aequiparantur Oratoria in Episcopiis, sive residentiis Episcoporum, in Seminariis Cleri junioris, in Monasteriis et Conventibus religiosarum fa­miliarum, in domibus porro, in quibus erecta est Societas presbyterorum saecularium, a Se­de Apostolica approbata, in locis porro piis existentia, quo locorum piorum nomine, pro­ut observat Soglia 3), veniunt, quaecunque sunt religionis vel pietatis, aut misericordiae operibus destinata, ut sunt nosocomia, xenodochia, orphanotrophia, gerontocomia, quae omnia generali nomine etiam Hospitalia dicuntur. Quibus accedunt: domus spiritualibus ex­ercitiis habendis destinatae , domus item , in quibus captivi detinentur. Cum nempe orrfnia haec aedificia non privata, sed publica censeantur, Oratoria in illis exstructa perinde pu­blicis Oratoriis, id est talibus accensentur, in quibus Missam absque interventu et facultate Sedis Apostolicae cum solo Ordinarii indultu celebrare licet; eo suapte intellecto, quod quantum ad Oratoria Monasteriorum sive Conventuum regularium adtinet, haec vi privile­gii Apostolic! exislant, in quibus proinde Oratoriis, ut Missae Sacrificium offerri queat, Ordinarii annutus haud requiritur. Quae in recensitis omnibus domibus eriguntur Oratoria, publicis aequiparari partim ex decretis Summorum Pontificum immediatis, partim e de­clarationibus S. Congregationis apertissime colligitur. Atque ut ad demonstrandam asserti veritatem descendamus, de Oratoriis, quae extant in Episcopiis ita loquitur Benedictus XIV. 4) „Episcoporum jus circa Sacella in propriis episcopalibus Palatiis habenda validis fun­damentis innixum comprobatur. Huic quidem juri Sacrum Tridentinum Concilium nulla ra­tione derogavit.“ De boc Episcoporum jure disserens Gatticus, ab ipso etiam Benedicto XIV. laudatus, has proponit quaestiones 5): 1. Utrum Episcopi in suis Episcopiis plura eri­gere possint Oratoria rei divinae simul idonea? 2. Utrum in illis celebrari possint singulis diebus plures Missae? 3. Utrum absente Episcopo liceat ab aliquo Sacerdote ibidem Sacrifi­cium offerri? 4. Utrum praeceptum ecclesiasticum quibuscunque festis diebus impleant, qui in illis Missae interfuerint? 5. Utrum etiam iu domibus ruralibus, ad Episcopum jure Episco­patus spectantibus, similia erigi possint Oratoria, iisdemque gaudeant praerogativis, quibus Ora­toria urbana Episcoporum gaudent? 6. Utrum defuncto Episcopo, in Episcopalibus Oratoriis perseveret adhuc facultas celebrandi? Quas omnes quaestiones propositis argumentis doctis- 1 1) ad C. In his, de privileg. n. 18 — 2) ad V. Oratorium — 3) Inst. jur. pubi, et priv. — 4) Const, cit. „Magno.“ — 5)’Oper. cit. cap. 17.

Next

/
Thumbnails
Contents