Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
49 armamini; quia, qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut jam non in desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est, in carne vivat temporis,“ „scientes, quod non corruptibilibus auro et argento redempti luerimus, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati.“ S. Paulus vero vult, ‘) „ut deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, utque recogitemus eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.“ Imo gentium Apostolus, qui recens ad fidem conversis lac potum dedit, non escam, cuius nondum capaces erant 2), Christum tamen praedicabat crucifixum, et cum multa rectius plurima sciret, se nihil scire professus est, „nisi Christum, et hunc crucifixum.“ 3) Vestigiis apostolicis institere SS. Patres, quorum frequentissima sunt de mysteriis, passionis et mortis Domini contemplandis monita. „Inspice, ait S. Augustinus, 4) vulnera pendentis, sanguinem morientis, cicatrices resurgentis; caput habet inclinatum ad deosculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Haec quanta sint, cogitate, haec in statera cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro vobis fixus est in cruce.“ Et S. Leo M. „Attendite inquit, 5) et percipite sublimissimum divinae misericordiae sacramentum; nam certa et secura est expectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio dominicae passionis,“ ad cuius devotam meditationem eo nos motivo hortatur S. Bonaventura, a) quod sit ad omnigenam virtutem comparandam efficacissima.„Si vis, ait, o homo de virtute in virtutem, de gratia in gratiam, de bono in melius proficere, quotidie quanta potes devotione mediteris Domini passionem, quia haec mentem alienat et non solum reddit angelicam, sed divinam; nihil enim in anima ita operatur universalem sanctificationem, sicut meditatio passionis Christi.“ Pio hoc exercitio quanto cum profectu vel ipsi illiterati et indocti vacare possint, indicat Ludolplius a Saxonia, scribens: 7) „Frequens passionis Domini memoria indoctum reddit doctissimum, idiotas et imperitos facit proficere in magistros, magistros inquam non scientiae, quae inflat, sed caritatis, quae aedificat. Ipsa est velut quidam liber vitae, in quo omnia saluti necessaria inveniuntur, et felix, qui eius studio serio intendit, quia in contemptu mundi et amore Dei proficiet, cunctarumque virtutum et gratiarum incrementum sumet.“ Quae cum ita sint, obsequentes etiam monito S. Pauli 8) „in fide vivamus Filii Dei, qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis,“ sed et curae nostrae credito fideli populo frequentissime sistamus ob oculos commendatione etiam exercitii Viae Crucis „Christum et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, nobis vero Dei virtutem et Dei sapientiam.“9) Sic fiet, ut penitius cognoscamus, et fideles nostri pretio vere magno nos emptos ac iccirco gravissima obligatione obstrictos esse, ut glorificemus et portemus i. e. tam sancte et pie vivamus, ut portare et glorificare censeamur Dominum in corpore nostro.10) Ut porro amplius intelligamus, ideo Filium Dei dedisse semetipsum pro nobis, „ut redimeret nos ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum“ ") atque iccirco nos „in morte Christi baptisatos esse, ut vetus homo noster crucifigatur, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.“,J) Agnoscemus miram circa nos pietatis Dei dignationem et inaestimabilem dilectionem caritatis, intelligemus quantum valeamus 1) Hebr. 12, 1. 2. — 2) I. Cor. 3, 2. — 3) ibid. 2, 2. — 4) libr. de virg. — 5) Serm. 9. de quadr. — 6) Tract, de Sacrif. Mi»«ae. — 7) Vita Jesu Chrisi part. 2. cap. 58. Edit, novis«. Paris. 1870. — 8) Gal. 2, 20. — 9) I. Cor. 1, 25. cf. v. 24, 10) Cf. 1. Cor. 6, 20. — 11) Tit. 2. 14. — 12) Rom. 6, 6.