Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
45 scribit, „Fratres eiusdem (Minorum) Ordinis pium exercitium, Viae Crucis appellatura, quo tota Dominicae passionis series pictis tabulis, ubi commode fieri posset, expressa, inque plu- res stationes distributa, eo modo quo peregrini Civitatis S. Hierusalem loca ipsa, ubi Christus passus est, recolentes et frequentantes invisunt, contemplanda proponeretur, in varias Christianorum provincias magno animaru.n fructu intulisse.'1 Hoc autem Viae Crucis exercitium diu privatum dumtaxat fuit FF. Ordinis Minorum, nec ulla gaudebat Summorum Pontificum approbatione. Innocentius XI. et Innocentius XII. primi erant, qui pium hoc exercitium sua auctoritate approbaverunt, quatenus devotioni Viae Crucis vacantes, earum- dem indulgentiarum participes esse voluerunt, quas lucrabantur eamdem devotionem Jero- solymis persolventes. Praelaudatorum nihilominus Summorum Pontificum concessio, prout ex illorum apostolicis rescriptis ') liquet, non comprehendebat nisi Ecclesias, loca, Con- fraternitates, Congregationes, Ordines et personas utriusque sexus obedientiae, vel directioni Ministri Generalis de observantia subjectas. Ad omnes sine discrimine Christifideles indulgentias Viae Crucis, quae tamen semper adhuc in Ecclesiis vel Oratoriis FF. Ordinis Minorum peragenda erat, extendit Benedictus XIII. ope superius citati Brevis Apostoliéi, cuius huc facientia verba sunt: „Insuper ne a participatione bonorum spiritualium, quae ab exercitio Viae Crucis provenire speramus, ullus arceatur, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, Indulgentias etiam animabus in Christi caritate defunctorum applicabiles, et privilegia superius expressa, etiam per viam communicationis Indulgentiarum, quae locis sanctis intra et extra Hierusalem concessa fuerunt, aut alias quomodolibet, Fratribus, Monialibus, ac personis jam dictis, quae per Nos approbantur et confirmantur, ad quos cunque Christifideles utriusque sexus, Ministro Generali nullo modo subjectos, qui exercitium Viae Crucis, aut alia Christianae pietatis opera eiusdem modo et forma, quo a Fratribus et personis praedictis peraguntur, pie ac devote penes Fratres dicti Ordinis privative, quoad alios quoscumque peragent et implebunt, perpetuo extendimus, et ampliamus.“ Clemens XII. ulterius processit, et Constitutione sua „Exponi Nobis“ 2) declaravit, „quod Viae Crucis erectae et erigendae in Ecclesiis, ac locis non subjectis, nec dependentibus ab Ordine Fratrum Minorum S. Francisci de observantia, fruantur privilegiis et indulgentiis, quibus gaudent institutae in Ecclesiis ac locis eiusdem Ordinis.“ Clemen- tinam Constitutionem erga preces S. Leonardi a Portu Mauritio confirmavit et clarius explicuit Benedictus XIV. ope Brevis „Cum tanta sit,“ 3) in quo alia inter cuicumque parocho facultas conceditur Viam Crucis erigendi, additis tamen conditionibus, in erectione observandis, quas Summus Pontifex sic expressit: „Praeterea cuicumque parocho, ut praevia proprii Ordinarii, seu Antistitis in scriptis obtinenda licentia, sub directione cuiuslibet Fratris eiusdem Ordinis Min. sive Observantium, sive Reformatorum sive Recollectorum, vel ad excipiendas Sacramentales Christifidelium Confessiones approbati, vel Praedicatoris Verbi Dei de quocumque Conventu, sive proximo, sive remoto, ad parochi arbitrium, de suorum tamen Superiorum consensu, ac permissu erigendi Viam Crucis, seu Calvarii, ut praemittitur, sive in propria parochiali Ecclesia, sive alibi in eius- 1 1) Innocentü XI. ddto 5. Sept. 1686, et Innocentii XII. „Ad ea" ddto 26. Decemb. 1692. — 2) Sub 16, Januae. 1731. edita. — S) «diti 30. Augusti 1741.