Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

VII.

44 ad montem Calvariae, stationibus distinctam, visitaverunt. Indulgentiae Terrae Sanctae recensentur in Familiari Regularium a P. F. Josepho a Neapoli edito. ‘) Huius acerbis­simis cum doloribus conjunctae Crucis Viae repraesentatione singuli sanctioris vitae fide­les jam ante saeculum XVII. velut adminiculo in contemplandis passionis Dominicae mysteriis usos fuisse, historiae annales testantur. De B. Alvaro ex Ordine Praedicatorum, qui a. 1420. obiit, in secando Noctuino Officii a Benedicto XIV. approbati, quod fami­lia Dominicanorum recitat, legimus: „Singulari ac praecipuo erga Christi passionem age­batur affectu. Quamobrem loca sancta Palaestinae eius mysteriis conspicua summa de­votione lustravit; utque eorum monumenta aliqua in exstructo a se coenobio perpetuo exstarent, varia in eo oratoria disposuit, in quibus redemptionis nostrae mysteria certis di­stincta stationibus exhiberentur; quam subinde piam institutionem alia coenobia adoptasse perhibentur.“ De Fr. Philippo ex Ordine S. Francisci refert Waddingus: 2) „Christi vitam piis exercitationibus duxit aemulandam, sed prae omnibus mysteriis Passionem meditandam, quam quindecim punctis seu partitionibus optimo ordine distribuit.“ De B. Eustochium Moniali Clarissa idem Waddingus3) haec adnotat: „Contemplationi dedita, ut Christi vitam, mores, tolerantiam in tormentis invictam, tenaciori mente recoleret, sancta seorsim loca, quasi Bierosolymis esset, ex industria simularat. Intra coenobii claustra confinxerat Christi natalitium praesepium; ibi divae matris aedes, ibi templum Salomonis, ibi Olivetum mon­tem, ibi hortum, in quo Salvator captus, ibi coenaculum, ibi Annae et Caiphae domos, ibi Pilati praetorium, ibi Calvarium montem, juxtaque sepulchrum, quibus quotidie frequenta­tis, tamquam veris locis interesset, sponsi sui mansuetudinem, resque singulas ex ordine gestas lachrymabunda contemplabatur. Ita profunde his meditandis immergebatur, ut cruciatus sentire, compati Mariae genitrici, cruci adstare, Apostolorum moestitiam participare vide­retur.“ Denique ut alios praetereamus, e Breviario, quo utimur, novimus, S. Carolum Borr. ante mortem in solitudinem Varalli montis, ubi, sculptis imaginibus Dominicae Passionis mysteria ad vivum repraesentantur, haec mysteria meditaturum se abdidisse, atque ad ex­tremam luctam praeparavisse. Hic a paucis primum frequentatus passionis Dominicae mysteria recolendi modus successu temporis communis in Ecclesia evasit, et approbationem etiam tulit Sedis Apostolicae. Res sic fere accidit. FraneiscaDi ob custodiam SS. Sepulehri Jerosolymae degentes, Viam Crucis quo­tidie perfecerunt devotionis causa. Contigit autem, ut plures illorum, postquam in terra sancta aliquot annos transegissent, ad patriam in Europam nempe reverterentur, qui jam diuturna frequentatione multum adamatam devotionem in patriis Conventibus continuatu­ri in Ecclesiis vel Oratoriis sui Ordinis Viam Crucis, quatuordecim stationibus aeque distin­ctam, quae veram illam Jerosolymitanam repraesentabat, erexerunt, hanc quolibet die fre­quentantes tam ipsi, quam Ordinis Confratres et Consorores, immo sodales etiam et socii piarum Confraternitatum, quae ab obedientia Ministri Generalis Ordinis Minorum depende­bant, atque a FF. Franciscanis dirigebantur. Ut adeo pium Viae Crucis exercitium, prout illud nunc in Ecclesia viget, a FF. Ordinis Minorum Observantium repetendum sit, teste etiam Benedicto XIII., qui in suo quinto nonas Martii 1726. edito Brevi „Inter plurima“ 1 1) Neapoli. 1706. — 2) ad a. 1456. — 3) ad a. 1491.

Next

/
Thumbnails
Contents