Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
33 um nostrum est. ut fugiamus, dumque adsunt, generoso erga Deum animo nos a nobis removeamus; sed ut auferat a nobis vanitatem, mentis inconstantiam, cordis evagationem, oris scurrilitatem, oculorum elationem , ventris ingluviem, opprobria proximorum, scelera detractionum, curiositatis pruriginem, divitiarum cupidinem, inanis gloriae appetitum, hypocrisis malum, adulationis venenum, contemptum inopum, avaritiae ardorem, invidiae rubiginem. Resecet a nobis temeritatem iniquam, pertinaciam, otiositatem, somnolentiam, pigritiam, acediam, mentis hebetudinem, cordis coecitatem, sensus obstinationem, morum truculentiam, consilii repugnantiam, linguae effroenationem, innocentium calumniam, subditorum negligentiam, circa domesticos severitatem, adversus familiares impietatem, erga proximos duritiam, Omnia haec lege divina prohibita quidem; sed cum S. Augustino proclamare debemus: jube Domine, quod vis et da quod jubes. Quid, et quomodo debeamus post Missam oblatam orare, studio cavi, ne multis explicem, quia Ecclesia quoque, mysticae unionis cum Christo amica, quamvis in sacro missae sacrificio omnia et singula, et minutissima quaequae sola voluerit determinare, sumta tamen sacra corporis et sanguinis communione, sacerdotem suae pietati relinquit. Sit pietas, sit fides et religio in corde, omnia prospero peragentur cursu; ad quem finem bonum est habere precum formulas, quemadmodum in sacristia ubique appensae esse debent, sed melius est, si quis valet, proprio e corde, propriis verbis, propriis sensioni- bus, adorationis, admirationis, humilitatis, deprecationis, desiderii sancti et oblationis sui actus facere post Missam; suadeo tamen, cum omnibus religiosae pietatis magistris illud, quod in Missa Maronitarum loco „Placeat tibi Sanctissima Trinitas“ sacerdos orat: „Mane in pace altare sanctum, ad te revertar in pace. Oblatio, quam accepi a te, sit mihi in propitiationem debitorum, et remissionem peccatorum, ut adstem ante thronum Christi sine damnatione et confusione. Nescio utrum revertar offerre super te aliam oblationem vel non.“ ') Profecto, quanti recesserunt sani ab altari, nunquam illuc redeuntes ; quanta felicitas, si ultimum sacrificium probe et rite obtulerunt! „Paratos igitur esse nos convenit; quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitat.“ 2) Tali pietate oblato et concluso sacrificio proceditur ad recitandas psalmodiae horas minores; ut una ala, sacrificio videlicet, sublati, altera contineamus nos in alto caritatis divinae fastigio, fructus gratiarum sacrificio pie oblato acquisitarum oratione breviarii ad maturitatem excoquentes. Indigni sumus sacris, qui quotidie premimur peccatis; blandis verbis rogare praesumimus, improbis facinoribus autem offendimus; ut aegris medicinam porrigat, flagitamus, contraria sanitati agere non cessamus ; legem sanctam de paginis sacris quovis die legimus, disciplinam legis eodem die violamus; ad aram quasi devoti accedimus, a praeceptis Dei insani recedimus ; quasi digni in conspectu populi videmur, coram Deo, quem occulta non fallunt, iniquitatibus polluti deprehendimur. Sed quantavis moesta esset conditio animae nostrae, in extremo vitae mortisque 1 1) Bona, Rerum lítur. 1. 2. c. 20. n. 3. p. 373. — 2) S. Hilar. Comm, in Cap. 26. Matth.