Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
32 strae pastoralis, ut quos sibi conjunctos esse vult, iis etiam modum tribuat conjunctionis huius sanctum opus fovere posse. In oratione post Missam salubriter recordabitur pastor animarum eorum omnium, quos sacro fonte abluit, aut abluturus est, quos a vinculis peccatorum absolvit, aut absoluturus est, quos ad mortem sanctam praeparavit, aut praeparaturus est, quos pane coelesti pavit, aut adhuc refecturus est, quos doctrina fidei instruxit, admonuit, corripuit, quos ad meliorem frugem adduxit, quos sanctis suis consiliis renitentes expertus est; in regressione ab ara tempus propitium est, ut omnium horum et singulorum negotium cum Christo, quem pectore gerit, componat, verus mediator Dei et hominum, suae circa uniuscujusque salutem industriae fructum et profectum exoret et impetret, suis conatibus benedictionem, ad novos conatus mentis collustrationem, in quibus autem' omne consilium humanum, omnisque opera deficit, quoad haec misericordiae divinae interventionem, sibi vero patientiae donum imploret. Totum mundum, omnes justos, omnes peccatores, rem sacram integram corde potest hoc momento gestare, quia tenet corde Christum, qui portat omnia verbo virtutis suae. Verus sacerdos, verus pastor, verus pater est, cupiens omnes in caritate Dei, quae est in Christo Jesu. Numqnam suavior, numquam feracior fructuum oratio, quam recedentis a Sacrificio. Sed curam habens omnium, suae non potest oblivisci animae; huic exorat bona, huic contra malum implorat remedia. Petat a Christo, quem in sacrificio immolavit ac sumpsit, cor poenitentia compunctum, fiducia latum, caritate succensum; erga Deum submissum, erga majores devotum, erga benefactores gratum, erga amicos affabile, erga egentes misericors; in prosperis humile, in adversis forte, in factis simplex, in dictis verum, in cogitationibus rectum : et Jesus, qui in cor nostrum consilio illud sanctificandi descendit, non negabit, immo larga in munere manu conferet, quod sanctis ejus consiliis tam congruenter petitur. Nos quidem non meremur, ut tam magna faciat nobiscum; sed major est ejus voluntas conferendi nobis dona, quam nostra est, eadem accipiendi, cum etiam desiderium obtinendi illa ipse inspiraverit. Ideo faciet propter se, quia diligit, ut ejus pietati nostra cedat impietas, ejus modestiae nostra perversitas, ejus mansuetudini nostra condonetur ferocitas. Ejus humilitas lucrifaciet nostram superbiam, patientia impatientiam, benignitas duritiam, obedientia inobedientiam, tranquillitas inquietudinem, dulcedo amaritudinem, suavitas iram, caritas vincet nostram crudelitatem. „Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur:“1) de hac convivii consortione singulari modo valet. Dum bona petimus, ut conferantur, simul petere de» „n us, ut mala e nobis resecentur, removeantur, conterantur. Non intelligo, ut Deus proximam a nobis occasionem peccandi, socios malesuados, pravos libros et similes pagellas, quae fidem subruunt, mentem corrumpunt, aut similia a nobis removeat; haec enim et in arbitrio nostro sunt, et oflici- 1 1) Luc. 11, 9.