Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
28 et vitali operatione, et nauseat anima eorum super cibo isto: quia nimirum mors est malis, vita bonis; et sicut quisque erga Deum affectus est, talem ipsum erga se experitur. Pauci sunt, qui admirabiles sacri hujus convivii in se sentiant effectus, quia pauci sunt, qui se ad illos recipiendos rite disponant; qui serio cogitent, se ad sancta sanctorum accedere, ad altare Dei, ad Deum ipsum. Ideo multi infirmi sunt, imbecilles, et dormiunt multi. Mortem olim summo sacerdoti minabatur Deus, si ausus fuisset introire ad sancta sanctorum sine strepitu tintinnabulorum, non radians gemmis, non fulgens auro omnique virtutum varietate circumamictus. Quam ergo poenam merebitur novae legis sacerdos, qui non ad arcam typicam, sed ad Deum ipsum accedit, ut filium ejus, Dominum Jesum Christum immolet, tangat, comedat, nisi id faciat ea solicitudine, attentione et apparatu, qui dignus sit tali convivio, dignus Deo? Instante itaque celebratione totis viribus curare debet, ut in ara cordis ignem divini amoris succendat, actusque eliciat diversarum virtutum, qui heroici sunt, et tanto sacrificio, ejusque termino et objecto, quantum fieri poterit, convenientes“ ‘). Quae praeparationis exercitatio tanto facilior esse poterit, quanto in omnibus Ecclesiae sacristiis adesse solent, aut saltem adesse deberent, preces per sacerdotem ante et post missam recitandae; aut si non adessent, adsunt ab Ecclesia probatae in missali et in breviario, aut in opportunis libris precum ad usum sacerdotum editis. g) Ad reverentiam et animi contritionem, quin attentio mentis quidquam pateretur, sub toto sacro continendam et fovendam, diversi pietatis magistri diversa consuluerunt , suaserunt, et pii sacerdotes alii aliam industriam adhibuerunt, et exercuerunt. Haec longius non repeto, cum enim diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sincerum pietatis studium in omni gressu invenit, in omni verbo reperit, quo dolorem et venerationem nutriat. Sicut enim qui colorato vitro res considerat, omnia colore vitri tincta intuetur; ac sicut qui dulci sapore linguam habet conspersam, eodem sapore cuncta manducat: ita qui vere contritus, et reverens accessit ad missam, in singulis missae precibus, lectionibus, cerimoniis nutrimentum inveniet contritionis et venerationis. Exempli solummodo causa narro Vobis, quod sanctum virum, Franciscum a Borgia fecisse legi. Afficiebatur ille imprimis sui humiliatione, ejusque occasiones modis omnibus conquirebat; sed praecipue cum ad tremenda mysteria accederet, eo sensu totus perfundebatur. Dum se ad rem divinam compararet, veniebat ipsi in mentem, Christum Dominum, antequam hoc sacramentum institueret, ad Judae pedes accessisse. Tum vero se proditorem esse confessus, ad quem Christus accederet, suis se lachrymis proluebat. Dum ad imum altaris gradum staret, divini mandati memoria percellebatur, quo cautum fuit, ne quis ad montem fumantem accederet, quod sibi, tamquam vilissimo homini inculcari existimabat. Dum angelicam hymnodiam „Gloria in excelsis Deo“ proferret, pudore perfundebatur acuto, quod coeleste canticum, quod propter dignitatem, olim solis episcopis canere permissum fuit, ille vermis, vermeque vilior homo ore polluto decurreret. Dum „Collectas“ recitaret, erubescebat, quod inter Deum et homines sequester esset, qui alios ad illicita pertraxisset. Dum „Epistolam“ legeret: egone, inquiebat, 1 1) Tractat. Ascet. de Missa c. V. §. 1. pag. 120.