Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
„His canticis et psalmis absoluta plebs, ait S. Ambrosius, dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventutem, coeleste illud festinat adire convivium.“1) „Veniebas desiderans ad altare, quo acciperes sacramentum. Dicit anima tua: introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Deposuisti peccatorum senectutem, sumsisti gratiae juventutem. Haec perstiterunt tibi sacramenta coelestia.“2) f) Sancti Episcopi et Sacerdotes oratione, meditatione praeparabant se ad actionem tantae majestatis; quid non oret, quid non deprecetur, qui sanctus non est? Sine praevia oratione creberrime ad sacrilegium properatur, non ad sacrificium. Immensa sunt damna neglectarum precum ante missam. Ad lumen accensum celebratur missa; lumen hoc lumen fidei sanctae significat, quod semitas vitae nostrae colluserat, ne in tenebris ambulemus; nam sine fide palpamus etiam in meridie, sicut in nocte. Desinat quis orare, properet a negotiis mundanis repentinus ad altare, amor fidei sanctae emoritur, fidei veritates obnubilantur, fidelitas, studium verbum Dei praedicandi, erudiendi in catechesibus parvulos emoritur; cupido scripta mala legendi, illis assentiendi, enascetur, fides vix non ad interitum adducetur. Quando enim augustissimum fidei mysterium celebratur, magna industria fides eliciatur, est necesse [juxta illud „quod non capis, quod non vides, animosa firmet fides“; dum autemfides per orationem non exercetur, nec ejus augmentum petitur, prope est, ut mysterium, quod augustissimum esse sola fide docetur et tenetur, vilipendatur. Quomodo enim aestimaretur, quando tam festinanter peragitur. Nubibus obducta, viribus fracta, fides emori permittit studium veritatum sanctarum, facitque locum opinioni, ut res Dei tamquam res utilitatis terrestris considerentur, in quibus cedere, quamprimum commoda alliciunt, vel incommoda minantur, promtus est animus. Sic famulatui divino famulatus Belial associatur, et in statu etiam ecclesiastico suas inveniet victimas late diffusus ille sic dictus liberalis- mus, qui Ecclesiam Catholicam omnibus exuere juribus parat, quive in aliquibus jam Europae Regnis nihil illi aliud juris reliquit, quam martyrii. Putatisne VV. FF. et FF. DD. quod qui umquam aut uspiam in Ecclesia rem pessimi exempli dederant, Ecclesiam erroris arguere, meliorumque edocere attentaverunt, ad celebrandum sacrificii mysterium pia oratione se praeparaverunt? Hae- resum auctores, fuerant ne umquam religiosae pietatis ante missam cultores ? Non utique. Passim a strato nocturno ad altare properant; ibi pari festinatione agnum immaculatum non tam immolant, quam lacerant, quo citius ad confabulationes, ad ludos, resque profanas, ut de peioribus taceam, convolare possint. Fide autem viribus privata, emortua, perit voluntas etiam faciendi aut patiendi ardua pro Christi Ecclesia; et vita, qua vivitur, extra influxum benignum divinarum gratiarum agitur. Quae sacra functio occurrit, mechanico cursu perficitur; dilatatio cordis, sensusque coelestis ignotae res fiunt, quae tamen fructus spei sanctae sunt, quibus movemur nt pro Christo magna ordiamur, et propter Christum multum laboremus. Amissa fide, spes quoque amittatur, est necesse; amissa autem spe, vita christiana, et ministerium sanctum 26 1) De initiandis c. 8. — 2) L. 4. de sacram, c. 2. —