Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
24 vulgatur omni anno ordo divini ofiicii, adsunt rubricae ad initium missalis editae, quae nos regant, dirigant in sacrificio. Ecclesia in stabilitis et usu receptis ritibus quidpiam mutari vetuit, et asserentes, auctoritate privata mutari posse, anathemate damnavit, ‘) proscripsit, gravissimo officii vinculo obstringens episcopos, ut ,,edicto et poenis propositis caveant, ne sacerdotes aliis, quam debitis horis celebrent, neve ritus alios aut alias cerimonias et preces in missarum celebratione adhibeant, praeter eas, quae ab Ecclesia probatae ac frequenti et laudabili usu receptae fuerint.“5) Voluntas Deum rite colendi memorem servabit sacerdotem, ut accessurus ad aram in missali omnia juxta Directorii monitum exquirat signetque, et quae in missa observanda, fideli mente sibi notet: „habet enim hoc sacrificium multos, eosque maxime insignes et solemnes ritus, — docet Catechismus Romanus, — quorum nullus supervacaneus et inanis existimandus est, verum omnes eo spectant, ut et tanti sacrificii majestas magis eluceat, et salutaribus mysteriis intuendis ad rerum divinarum, quae in eo sacrificio occultata sunt, contemplationem fideles excitentur.“3) Sic decore gratiae sanctificantis ornatus, ad omnia, ut rubricis Ecclesiae congruant, conformatus, adhuc a peccato, fuerit licet minimum, immunis accedat, est necesse, quod devotio efficiet. e) Praecipua quidem cura nostra eo dirigenda est, ne lethalis culpae conscii ad hoc sacrificium accedere praesumamus. Sed hoc solum curare non sufficit, sed, quantum humana fragilitas patitur, a venialibus etiam culpis abstinendum nobis est, et ab his quo que mundos nos esse, dum sacrificamus, convenit, quia licet huius sacrificii et sacrament effectum non impediant, aliqua tamen ex parte minuunt. Ita nos eatenus monuit S. Bona- ventura:4) „Proba te ipsum in quanta charitate, et quali fervore accedis, non solum enim mortalia vitanda sunt, sed etiam venialia peccata per negligentiam, vel otium multiplicata, et etiam per inconsiderationem et per distractionem dissolutae vitae et malae consuetudi nis, licet enim non occidant animam, reddunt tamen hominem tepidum, gravem et obnubilatum, indispositum, et ineptum ad celebrandum, nisi dicti pulveres, ac stipulae venialium per afflatum Spiritus Sancti, et flammam caritatis ventilentur et consumentur, exardescente igne cordis in consideratione.“ „Sancta sanctis,“ canebatur in primaeva Ecclesia ante communionem; ad quod Dionysius5) scribit: „ad mensam sacrificii et sacramenti sanctos, deificos, in sanctitate vitae firmatos accedere;“ ideo reconciliati, aliquo intervallo a mensa arcebantur, ut probitas conversionis usu probetur. „His demum tam augusta patent mysteria, qui ad divini ac deifici habitus immobilitatem, vimque actuosam pervenere, qui soli Deo unice adhaereant, quique omnino irreprehensibiles sint, atque immaculati.“ „Vox illa: sancta sanctis! ait S. Joannes Chrysostomus, in aures nostras incurrens, alios quidem repellit atque ejicit, alios autem introducit et sistit. Nam quando dicit: sancta sanctis! hoc dicit: si quis non est sanctus, non accedat. Non solum, inquit, a peccatis purus, sed etiam sanctus. Sanctum enim non facit solum liberatio a peccatis, sed etiam 1 1) Cone. Trid. sess. 7. c. 13. — 2) Sess. 22. in decr. de obser. et evit. in celebr. missae. — 3) De Euchar. qu. 66 — 4) L. cit. ■— 5) De ecclesiastica hierarchia cap. 3.