Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
21 Justinus martyr, pro fide Christiana dimicans, coram caesare mores fidelium probatissimos esse hoc argumento vindicat, quia „nemini alii licet esse participem mensae, nisi qui vivit, ut Christus tradidit“ *). S. Cyprianus, ut indignos a sacris epulis deterreat, tristia vindictae divinae exempla in culpa gravi communicantium enumerat, adducens alios, „fide majores, timore meliores, qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolentes et simpliciter confitentes exorno- ogesim conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt,“2) et sic quasi modo geniti infantes tremendo adstiterunt sacrificii mysterio; carpitque sacerdotes, quod severam disciplinam, quae majestate sacrificii et sacramenti postulatur, in quibusdam casibus intermiserint. „Innocentiam ad altare apportate,“ audivimus superius monentem S. Augustinum. EtS. Joannes Chrysostomus. „Nullus Judas adsit, nullusavarus. Si quis discipulus non est, recedat; non recipit haec mensa eos, qui tales non sunt. Cutn discipulis meis, inquit, facio pascha. “J) Quid dicam de sacerdote, VV. FF. et FF. DD. in peccato gravi sacrificium faciente, quibus verbis explicem, quibus coloribus exhibeam et peccatum quo accedit, et sacrilegium, quod offerens committit? „ Pavete ad sanctuarium meum,“4) dictum est veteris legis sacerdotibus; et iterum:,, Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum,sanctificentur, ne percutiam eos.“5) Nihil est malum in mundo, nisi peccatum; et grave peccatum solum est grave malum, cujus foeditas et atrocitas mente humana sufficienter et exacte concipi non potest, tantominus explicari. Amissio inaestimabilis gratiae, juris ad haereditatem aeternam, caritatis, coeli, Dei, haec innuunt malitiam eiusdem. Mortuus spiritu, nihil quod ad salutem prodesset, facere potest, ad ipsum fontem vitae, novae mortis venenum bibit. Vivi laudant Deum, non mortui; vivi sacrificant, non mortui; vivis est esca, quae in sacrificio paratur, non mortuis. Cum sit talis sacerdos exclusus ab altari, accedere tamen praesumit, januas gratiae divinae eflringit, Christo Domino, qui nisi mundos, non assumit oblationis sanctae socios, violentiam infert, carnem et sanguinem Christi, ad quod ob inexpiatum crimen jus non habet, quasi vi rapit, et dilacerat magis, quam manducat, impura cum sit mente, cibo coelesti pasci nequit, qui cibus mentes nutrit, non ventres. Haec tolerat Jesus sibi fieri, sicut toleravit corpus suum et sanguinem a Juda proditore sumi, et se cruci affigi, sed tanto tristior tolerat, quanto merito exspectare potuisset, ne socius altaris, custos honoris, vades venerationis illum violenter probris afficiat. Quid juvat dicere: „Introibi .d altare Dei,“ quando Deus, omnes sancti, angelus custos respondent in conscientia: „non introibis, quia sordidus es.“ Quae temeritas dicere: „Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in tmontem sanctum tuum et in tabernacula tua,“ quando lux veritatis prohibet scelera- utn ab ara, et cum peccavit, in veritate non stetit, vias lucis non ambulavit, opera 1 1) A pol. 1. — 2) De lapsis. - 3) Hom- 82. in Matth. -* 4) Lev. 26. 2. — 6) Exod, 19, 22. 2*