Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

19 Hodie concha, lustrali aqua plena, eumdem usum praebet, quae teste Baronio ad annum 132-um ad fores ecclesiarum constituta fuisse invenitur, adeoque ad apostolicam traditionem referenda; quae ad solvendas sordes corporis apta, sordes animae tergendas esse silens hortatur. Et hoc argumentum intorsisse invenimus sanctos Patres, quotiescumque populum ad regias Agni dapes stolis amicti candidis, idest mundo corde accedere debere graviter hortabantur. „Dic mihi, arguit S. Joannes Chrysostomus, immundis ne manibus ad sacrifici­um eligeres accedere ? Non, ut ipse puto, sed nec omnino malles accedere, quam manibus illotis. Ita in parvo quidem es reverens, sordidam autem habens animam, accedis et audes tangere ?“') Homilia vero 52. in S. Matthaeum, idem his verbis pronunciat: „In nonnullis ecclesiis hunc morem corroboratum videmus, ut diligenter multi studeant, quomodo mani­bus lotis, mundis induti vestimentis in ecclesiam ingrediantur: quomodo autem animam utque mentem suam puram offerant Deo, nullam prorsus habere curam.“ Id ipsum Anastasius Sinaita dolens acuit: „Multi non laborant, qua puritate et poenitentia ad sacram mensam adeant, sed quibus vestimentis exornentur;“*) quod jam acer Afer Tertullianus vibravit, scribens: „Quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire?“3) Non damnatur, immo vero postulatur munditia corporis et vestium, secundum civilem uniuscujusque conditionem, quia ad Regem regum et Dominum dominantium acce­dit, unionemque mysterii plenam celebrat cum Deo Salvatore suo; sed, docente S. Joanne Chrysostomo „absurdum est, tantam habere curam corporis, ut appetente festo multis ante diebus vestem e scriniis depromtam diligenter appares, omnibusque modis temetipsum or­nes, nitidumque reddas: animae vero neglectae, sordentis, squallidae nullum habere re­spectum.“4) Curae itaque fuit sanctis Patribus, ne observantia lotionis, aquae item lustralis ante ingressum ad sacrificium, evadat usus Pharisaeorum, qui lotione manuum omnia fe­cisse, supremumque perfectioni religiosae cumulum addidisse crediderunt. Ornata sit vestis, sed magis ornata sit anima donis gratiarum; niteat corpus, magis ni­teat anima virtutibus; sit solemnitas toris, celebretur celsior solemnitas in anima; exstruebatur fabrica ecclesiae majestate plena, ut tremendo sacrificii mysterio adaptetur, fulgeat, necesse est, anima ampliori majestate, inhabitantis Spiritus Sancti templum; aurum et argentum, ceu no­bilissimum metallum, eligebatur, e quo sacra vasa conficerentur, ornabatur floribus altare, et parietes templi; singulus, qui sacrificio interest, qui partem habet in eiusdem epulis, conse­quenter sacerdos litans et libans, clarus virtutum fulgore, svavis donorum Spiritus Sancti odore sit, est necesse, docente S. Paulo Apostolo: „Cbristi bonus odor sumus“.5) Ecclesia cunctis his monitos nos esse voluit, purum cor, mundam animam, virtutum nitorem adferri debere, dum sacris operari intendimus in ara. Nitor ecclesiae, fulgor sacrorum vasorum, integritas vestium, splendor festivita­tum tunc placent Domino, quando anima decore ornata custoditur. * 2 X) Hom. 61. ad pop. Antioch. — 2) De a. Synaxi. — 3) De orat. c. 11. — 4) De s. Philogonio. — 6) 2. Cor. 2, 15. 2

Next

/
Thumbnails
Contents