Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
17 contra auctoritatem Ecclesiae docentis rebellantes, fidem catholicam excusserunt, facti increduli, lupi rapaces, vulpes ignem ferentes, non parcentes gregi. Sed cum sint etiam censurae latae sententiae, quas non judex, sed lex dictat, quasve sacerdos commisso crimine protinus incurrit; talis a celebranda Missa prohiberi non potest, quia parochus non est eius judex; sed prohibetur per laesam suam conscientiam, donec in sacramento poenitentiae absolutus non fuerit. b) Disciplina, quae nos prorsus jejunos esse jubet accedere ad sacrificium, ita, ut a duodecima hora noctis non tantum cibus, sed potus quisque, etiamsi medicinae instar esset, excludatur, apostolica et universalis est, gravissimi instar praecepti nos ligat, atque tali severitate conservatur in Ecclesia, ut in eanumquam dispensetur; ideoque qui facultatem ad duas una die missas habent, ablutionem in sequenti Missa sumere debent. Cum vero de hac jejunii naturalis, sumptioni SS. Eucharistiae Sacramenti et Sacrificii praemittendi, disciplina jam in Circularibus ddo 20. Februarii, 1871. Nro 1065. dimissis litteris fusius locutus fuerim, hac vice ad tenores illarum provocare sufficiat. c) Qui digne celebrare Missam vult, animam suam, et cor suum, quod Dei domus est, rite disponat et praeparet, est necesse. Quantopere conscientiae puritas et innocentia in sacerdote sacrificante requiratur, hoc optime declarant illa Christi verba, quae antequam discipulos suos, Sacerdotes consecraret, mundos prius pronuntiavit:1) „Et vos mundi estis;“ et iterum: „Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes tantum lavet,“ ut intellige- rent, ministerium hoc tam insigne eximiam quamdam sanctitatem in ministrante et suscipiente postulare, cum aliter animae interitum et perniciem pariat, ut in Juda proditore optime innotuit, de quo sic egregie S. Augustinus :2) „Buccella Dominica venenum fuit Judae, quam cum accepit, in eum inimicus intravit, non quia malum erat, quod accepit, sed quia bonum malus male accepit. Videte ergo fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate, antequam ad altare accedatis.“ Innocentia haec et conscientiae puritas seu ut schola loquitur, status gratiae, necessaria est ad Missam tum ratione sacrificii, tum ratione sacramenti, quod in Missa sumitur. „Nullum enim aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christi fidelibus tractari posse, docet concilium Tridentinum,3) quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per sacerdotes quotidie immolatur.“ Dum autem de populo fideli docuisset, „ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad s. Eucharistiam accedere debeat,“ prosequitur: „quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit copia confessoris.“4) Canone autem li o eamdem doctrinam brevibus verbis complectitur, definiens: „Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum eucharistiae sacramentum, anathema sit. Et ne tantum Sacramentum indigne, atque ideo in moitem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcunque etiam se contritos existiment, habita copia con- fessoiis, necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, praedicare vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumserit, eo ipso excommunicatus sit.“ 1 1) Joan. 13, 10. — 2) Tract. 26. in Joan. n. 11. — 3) Sess. 22. decreto. — 4) Sees. 13. cap. 7.