Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
15 Bum.“ J) De Martyribus autem Nicomediensibus sub Diocletiano passis legimus, 2) quod trucidati fuerint, cum ad dominicum die Natali Christi convenissent. Profecto Dominicum sive Sacrificium Missae est, quo vita spiritualis Christi fidelium et universim et in singulis animatur et conservatur ita, ut illa ibi vigeat, ubi pietas et debitus sacrificio cultus impenditur, flaccescat autem, concidat, et emoriatur, ubi plebs a sacrificio recessit, aut illi sine devotione, absque fervore assistit. Membra corporis a capite avulsa, a corpore quoque avelli necesse est, moritura continenter. Ubi sacrificium deest in altaribus, deest spiritus sacrificii in cordibus; dum autem iste desideratur, omnis humilitas, omnis caritas, seu quod idem est omnis probitas exsulabit, sedem autem figet quaevis pravitas. Mensura vitae vere Christianae in populo vigentis firma et secura est, quam pie et crebro adsistat, et participet in sacrificio, etquod per sacrificium conficitur in sacramento? Stat scriptum: s) „Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.“ Qui populus toto corde adhaeret et adsistit Sacrificio Altaris, qui avidus solersque accedit ad Altaris Sacramentum, vita Christiana sana et integra est in illo. Vos ipsi VV. FF. et FF. in partem sollicitudinis meae pastoralis vocati, qui contra pravos mores in prima acie dimicatis, tamquam experti rerum ultro largiemini, tanto graviores et asperiores esse vestras cum malo colluctationes, quanto maior est vecordia contra altaria. Sed haec jam S. Bonaventura observavit, et dicere non dubitavit: 4) „Quid esset mundus absque hoc sacrificio, nisi grex porcorum dispersus et idolis deditus? Sed per sacrificium hoc et sacramentum stat Ecclesiae fides, floret religio, et cultus Dei.“ Non itaque mirum Missae Sacrificium in libris S. Dionysio adscriptis „Telete“ fuisse appellatum, idest, Christianae vitae perfectionem et consummationem, quia in illo Christus offertur, Christus sumitur, fons omnis perfectionis; nec non, quia perfectissima cum sit religionis actio, vim perficiendi omnia habet. Sed et „Mystagogia“ in iisdem libris vocatur Missae Sacrificium, quia nos ad mysteria gratiae introducit. „Anaphora“ dictum est ab aliis, seu elevatio, quia dum nos cum Deo conjungit, simul supra conditionem naturae elevat. Orans mens ad Deum elevatur; quanto magis sacrificium offerens, perfectissimum latriae cultum Deo exhibens. Hoc sensu Anastasius Sinaita dixit: „State, obsecro, cum reverentia, state cum timore tremenda illa elevationis hora. Quo enim affectu, et quo animo quisque illo tempore assistit, sic et ad Deum sursum fertur; Anaphora enim dicitur, quia sursum ad Deum fertur.“ 5) „Missa“ vocabatur et vocatur eo quoque in sensu, „quia, ut Rupertus Abbas scribit, 6) ad placationem inimicitiarum, quae erant inter Deum et homines, sola valens et idonea mittitur ad Deum legatio,“ aut quemadmodum Nicolaus Atheniensis dixit, 7) quia „sicut Christus a Patre missus fuit, ita ad Patrem per nos remittitur,“ vel „quia, docente Alcuino, *) haec actio nos mittit ad Deum.“ Qui a Deo deficit, ab omni lege Dei et ita ab omni morum probitate deficit. Nemo autem a Deo deficit, nisi prius jam a sacrificio defecisset. Apud illos serpit tamquam cancer corruptio, qui se a benefico Altaris sacrificii influxu subtrahunt. Nempe probis moribus unicus est hostis peccati pravitas, haec autem nusquam clarius patet, quam in sacrificio Crucis et Altans, quoniam ad expiandum peccatum oblatum est, et offertur. Cesset quis pravitatem peccati considerare, cessabit illud dete- 1 1) ibid. — 2) In Martyrol. Rom. ad 8.Kal. Januar. — 3) Joan. 6, 54.— 4) de praep. ad Missam c. 1. — b) V, Card. Bona rer. liturg. 1. 1. — 6) de divin. Offic. 1. 2, — 7) de pascente 1. 3. — 8) de div. off. c. 40.