Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXXI.

lis jam Magistri nigri et Magistrae nigrae, ex ipsa ad fidem Catholicam convertenda Gen­te, proles nigras doceant, ad preces confugit eo directas, ut multiplicibus S. Missionis indi­gentiis e parte fidelium Europaeorum subveniatur eo magis, quod in illis Africae regioni­bus vix non omnia sustentandae vitae commeatusque media longe cariori pretio acquiran­tur ac procurentur, quam in cultis Europae regionibus. Quas Pro-Vicarii pi’aedictae Mis­sionis preces erga requisitionem Praesidis Piae Unionis, a S. Maria nuncupatae, praesenti­bus cum V. Clero cum eo communico, ut si quae hinc inde collectae fuerint pro Mis­sione Centralis Africae eleemosynae, illae ad Cancellarium Archi-Dioecesanam promo­veantur. Strigonii, die 16-a Decembris, 1873. Nr. 5724. sehol. Statio docentis una cantoris in Révfalu vacat. Pro hac statione concursus in 22-am m. Januarii, 1874. defigitur: Emolumenta sunt: 400 fl. e cassa communitatis ; 50 fi. pro schola dominicali; incirca 70 fl. e stola; 25 fl. 74. xr. e fundationibus et missis; 4 fl. pro hostiis; 40 fl. pro schola repetitionali. Habitatio constat uno cubili, camero, culina, stabulo et reclinatorio. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Révfalvensi inscribendi exhibeantur ARD. Sigismundo Peöcz, VADiacono, Parocho in Hédervár. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Nr. 5725. Obitus Pauli Bedeö. Nr. 5770. sehol. Statio docentis una cantoris in Nagyemöke vacat. * 1 i Paulus Beded, emer. Parochus Szémőensis, qui in regnicolari instituto maniaco­rum Budensi fine curandae valetudinis detinebatur, die 31. Octobris a. h. post suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis 68-o e vivis sublatus est; cujus animam piis Ve­stris suffragiis commendo. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Pro hac statione concursus in 4-am Februarii, 1874. defigitur. Emolumenta sunt : 6 jug. agrorum, quae docens cultivat; 6 org. ligni focalis itiam pro calefactione scholae; 2 m. pos. siliginis; 5 fl. 50. xr.; a circiter 50 scholaribus per 2 libones panis et 25 xr.; pro pulsu campanarum 10 flni. Habitatio constat 2 cubilibus, culi­na, camera et stabulo cum adjacente horto. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nagyemőkensi inscribendi exhibeantur ARD. Gregorio Balázsy, Surr. VADiacono, Parocho in Nagyczéthény. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Joannes m. p. Archi-Eppus.

Next

/
Thumbnails
Contents