Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXXI.

133 XXXI. Die 7-a curr. mensis post pie suscepta moribundorum Sacrament* supremum diem obiit Joannes Laicha, Parochus Haszprunkaensis anno aetatis 39-o, et sacerdotii 14-0, cujus animam piis omnium suffragiis commendo, et pro vacaute, quod dum vive­ret, tenuit beneficio, concursum, usque finem mensis Januarii a. 1874-i duraturum, publico. Strigonii, die 15-a Decembris, 1873. Tiguri quoque prout in aliis haud paucis civitatibus ac locis Helvetiae Catholicis suae ereptae sunt Ecclesiae et parochiales domus. Catholici jam Tigurini nisi divinis plane carere, aut in horreo illis vacare velint, novas aedes sacras sibi struere debent, iisque stru­endis mox etiam manus admoverunt juxta illud „nescit tarda molimina, Spiritus Sancti gratia.“ Fundum, in quo nova excitatur Ecclesia 95,000 libellis emerunt. Quamvis autem Catholici Tigurini unam ex amplissimis in Helvetia parochiam effirment, atque a nullis causa religionis ferendis sacrificiis deterreantur; omnibus tamen sumptibus, quos aedificatio nova deposcit, perstringendis impares sunt, ac iccirco ad opem Domesticorum fidei in aliis Re­gnis confugiunt. Ipse quoque eatenus requisitus, symbolam meam conferre non morabar. DD. Sacerdotes hujus Archi-Dioeeesis ad hoc tam salutare opus promovendum facile con­currere, et de Catholica, tantopere afflicta Ecclesia in Helvetia bene mereri possunt, si aliquot Missae Sacrificia ad intentionem dantinm gratis persolvere voluerint. Provocandos itaque duxi DD. Sacerdotes, ut intra quindenam a perceptis hisce Circularibus litteris ist- huc declarare velint, quotnam SS. Missae Sacrificia ad praememoratam intentionem accepta­turi, respective oblaturi sint. „Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus.“ Verba sunt S. Pauli.1) • Strigonii, die 16-a Decembris, 1873. Obitu« Joan- nis Laicha et concursus pro parochiali be­neficio Hasz- prunkaensi. Nr. 5614. Nr. 5669. Tigurinorum Catholicorum, aedibus sacris privatorum, indigentiis persolvendo S. Missae Sacrifi­cia subveniri potest. Nemini Vestrum ignotum est, in Africa Centrali erectum ante aliquot lustra fuisse Vicariatum Apostolicum scopo disseminandi in oris illis Evangelii, quod ante populis regionum illarum nunquam innotuit. Qui missioni in Vicariatuillo hodie praefectus est, Da­niel Comboni, una Superior Instituti Nigrorum in Cairo, postquam in sua ad Unionem S. Mariae, cuius directio Viennae residet, sub 2. Sept. h. a. praestita relatione exposuisset, quod Missionem Centralis Africae ab interitu, cui proxima fuit, liberaverit, quod novam Missionis stationem in Capitali Provinciae Cordofan Civitate EI Obeid constituerit, duas porro jam Parochias, totidemque scholas erexerit, eoque rem adduxerit, ut in iisdem scho­Nr. 5670 Indigentiae Missionario- rum in Vicari- atu Centralis Africae, 1) Hebr. 13, 16.

Next

/
Thumbnails
Contents