Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XXIII.
105 XXIII. Quo ardentius optabam, memetipsum et V. Cieram Archi-Dioecesanum saluberrimorum fructuum , qui e spiritualibus redundant, bene peractis, exercitiis, hoc etiam anno participem reddere, eo dolentius significare cogor, illa labente anno asservanda non fore eo, quod asservari nequeant ob causam in Circularibus ddto 4-ae Augusti b. a. Nro 5307. dimissis litteris praevisam et etiam praeindicatam. Morbus quippe cholerae grassari in Civitate et Archi-Dioecesi hac adeo non desiit, ut potius illas etiam Archi-Dioecesis oras pervaserit, quae ab hac plaga immunes adusque fuerunt. Hoo imprimis tribulationum tempore opus est, ut DD. Curatores animarum in medio curae suae crediti gregis assidue commorentur, quo iidem, dicente S. Ambrosio,‘) non cunctentur, sed religiosi pro officio, solliciti pro necessitate pergant, et solertissime contendant praestare ovibus suis necessaria omnia pietatis officia, idque eo alacrius, quo certius est, in prompta pastorum caritate eo tempore, sitam esse praecipuam aegrotantium fiduciam, qui suorum pastorum sollicitudini ac amori debent, quod unctione misericordiae Jesu Christi delibuti, et in robore fortitudinis eiu*, ac in spe gloriae filiorum Dei2) jacentem animum erigentes, in agonem descendant, ac justitiae coronam, bonum certamen certantibus repositam, consequantur. Strigonii, die 7-a Septembris, 1873. Joannes m. p. Archi-Episcopus« 1 Nr. 3829. Spiritualia Cleri exercitia hoc anno non asservabuntur. 1) In Luo. — 2) Rom. 6, 2.