Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXI.

102 urnae vini, 6 currus ligni; denique ad complementum congruae a Communitate 344 fl. Ex his proventibus docens tenetur subdocentem solvere et intertenere. Habitatio constat 3 cu­bilibus, culina, camera, cellario, stabulo et reclinatorio. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Felső-Diósensi inscribendi exhibeantur ARB. Francisco Jelinek, VADiacono, Parocho in Longovilla. Strigonii, die 15-a Augusti, 1873. Nr. 3561. Obitus Mi­chaelis Fehér. Beneficium parochiale Nagyzeüüense concursui ex­ponitur. Michael Fehér parochus Nagyzellőensis die 12-a Augusti a. h. e morbo chole­rae supremum diem obiit, quin Sacramentis moribundorum provisus fuerit. Quod non ideo contigit, quasi noluisset, aut non potuisset provideri. Non enim illi defuit copia Sacerdotis, ministerium suum offerentis, sed provisionem distulit, plenam tantillum in melius mutari visae valetudinis restaurationem pro certo tenendo. Oblitus est horum Domini verbo­rum: „Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.“ Ceterum victima muneris sui pa­storalis et caritatis obiit, quippe qui in fovendis, providendisque eodem morbo correptis, fidelibus suis indefessum se praebuit. Iccirco piis ad aram suffragiis suorum Consacerdo­tum suffulciendus est, quatenus animam ipsius Deus veniae Largitor, et humanae salutis Amator ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedat. Vixit annis vix non 71 ple­nis, in sacerdotio 48. Pro vacante taliter reddita parochia praesentibus concursum vulgo, usque diem 15-am Septemb. a. h. duraturum. Strigonii, die 15-a Augusti, 1873. Nr. 3581. sehol. Statio docentis in Hidvégh, fi­lia matris Drégelypalénk novo concursui exponitur. Pro hac statione novus concursus in 25-am Septembris a. h. defigitur. Emolumenta stationis hujus vide in Circularibus Nro X. signatis ddto 5-ae Apri­lis a. h. sub Nro -^ff— editis. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Hidvéghensi inscribendi exhibeantur ARD. Augustino Marich, S. VADiacono et Parocho in Nagyoroszi. Strigonii, die 15-a Augusti, 1873. Nr. 3602. sehol. Statio docentis una cantoris labii slavici in Podedim va- vat. Pro hac statione concursus in 25-am Septembris a. h. hisce defigitur. Emolumenta: in Pobedim 9 jug. 506 □ org. terrae arabilis, in Bassócz 4 jug. terrae arabilis =13 jug. et 506 Q org. propriis viribus cultivanda; cauletum 65 □ org.; manipuli tritici in Pobedim 240, in Bassócz 80 = 320; libones panis ex Pobedim 340, ex Bassócz 150 = 490; orgiáé ligni focalis ex Pobedim 3, ex Bassócz IV2 = 4 Vj; a domibus coi. Pobedim 9 fl. Bassócz 3 fl. 50 xr. = 12 fl. 50 xr. v.. a.; titulo didactri e cassa Com­munitatis Pobedimensis 74 fl. 55 xr. ex Bassócz 24 fl. = 98 fl. 55 xr. v. a.; titulo subdo­centis 52 fl. 50 xr. v. a. a Communitate Bassóczensi. Si in Bassócz docens fuerit, tunc re­ditus e Bassócz provenientes ejati docenti cedere debebit, in quem casum carebit subdo­cente. Habitatio constat 2 cubilibus, 1 culina, 1 dispensa, 1 stabulo et 1 reclinatorio. Do­mui adjacet hortus 95 □ org. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Pobedimensi inscribendi exhibeantur ARD. Francisco Faludy, VADiacono et Parocho Krakovanensi. Strigonii, die 15-a Augusti, 1873. Joannes m. p. Archi-Episcopus,

Next

/
Thumbnails
Contents