Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

91 statuunt revelationem supernaturalem quidem necessariam esse, sed vero veluti subsidium tantum ad facilius et universalius cognoscenda et assequenda ea, quae in manifestatione naturali jam continentur, et ex ea intelligi possent, ex quo errore dein oritur confusio ve­ritatum, quae ex supernaturali dumtaxat revelatione possunt cognosci cum veritatibus, quae in naturali etiam manifestatione continentur; ad excludendum inquam hunc errorem declaratur, supernaturali revelationi quidem deberi, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omni­bus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint, sed supernatura- lem revelationem non propter hoc beneficium, quod generi humano tribuit, non hac de causa absolute necessariam dicendam esse, verum ideo illam esse absolute neces­sariam, quia Deus bonitate sua ordinaverit hominem ad finem supernaturalem, ad parti­cipanda scilicet bona, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant. Hypothesis ergo, sub qua credi et affirmari debet omnimoda necessitas supernaturalis revelationis, est elevatio humanae naturae ad ordinem supernaturalem, in quo sicut dona supernaturalia conceduntur, juxta illud S. Pauli: „Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum,“ *) ita veritates supernaturales su­pernaturali modo cognoscendae proponuntur, juxta illud: „Loquimur Dei sapientiam in my­sterio, quae abscondita est . . . quam nemo principum huius saeculi cognovit . . . nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sutit hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei");“ et iterum:,.Confiteor tibi Pater Do­mine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea par­vulis.“ 3) „Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarra­vit,“ 4) ut alii textus SSrae huc facientes silentio praetereantur. Revelatio proinde necessa­ria dicenda est non propter abusum tantummodo virium naturalium ex parte hominis, et corruptionem per peccatum humanae naturae, sed quavis supposita perfectione naturali propter elevationem hominis ad ordinem supernaturalem. „Tolerare nunquam possumus, declaravit Sanctissimus Dominus noster, 5) ut omnia temere permi iceantur, atque ratio il­las etiam res, quae ad fidem pertinent, occupet atque perturbet, cum certissimi, omnibusque notissimi sint fines, ultra quo3 ratio nunquam suo jure est progressa, vel progredi potest. Atque ad huiusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime spectant, quae supernatura- lem hominis elevationem, ac supernaturale eius cum Deo commercium respiciunt, atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et sane cum haec dogmata sint supra naturam, iccirco na­turali ratione, ac naturalibus principiis attingi non possunt.“ 4. Sequitur tertius Articulus, in quo et correspondente Canone 4. quae a Concilio Tridentino 6) de divina Scriptura et Traditione decreta et definita sunt, instaurantur. Quo­niam tamen quoad S. Scripturam errores recentiorum temporum necessariam reddiderunt distinctiorem declarationem tam de vera ratione seu natura inspirationis librorum sacrorum, quam de eorumdem interpretatione, utroque respectu quaedam adjecta sunt a Concilio Va­ticano. Quoad inspirationem Concilium declarat imprimis, quis sensus non sit genuinus do­1) 1. Cor. 2. 9. — 2) ib. 2. 7—11. — 3) Matth. 11. 25. — 4) Joann. 1. 18. — 5) in Litteris „Gravissi­mas1' ddto 11. Decembris 1862. — 6) Sess.1V.

Next

/
Thumbnails
Contents