Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
90 2. Eodem primo Articulo Capitis II. et Canone 2. contra Rationalistas, sensu latiori dictos, qui statuunt, revelationem supernaturalem esse impossibilem aut saltem inutilem et non necessariam, declaratur velut factum certissimum, in quo tota constituitur divina religio, nimirum placuisse Deo alia eaque supernaturali via seipsum,ac aeterna voluntatis suae decreta revelare, cuius facti veritatem apertissime docet S. Paulus dicens ’): „Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.“ Quam in rem sic loquitur Ssmus Dmus noster:2) „Sed qu^m multa, quam mira, quam splendida praesto sunt argumenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem, et omne dogmatum nostrorum principium radicem desuper ex coelorum Domino accepisse (S. Joann. Chrys. Homil. I. in Isai), ac praeterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius exstare, et quod firmioribus innitatur principiis. Haec scilicet fides vitae magistra, salutis index, vitiorum omnium expultrix, ac virtutum foecuuda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Jesu Christi nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae luce undique refulgens ac coelestium divitiarum ditata thesauris, tot Prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot Martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime clara et insignis, salutares proferens Christi leges, ac maiores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit, atque idolorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine, triumphatisque cuiusque generis hostibus, omnes populos, gentes, nationes, utcumque immanitate barbaras, ac indole, moribus, legibus institutis diversas, divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi jugo subjecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona Quae certe omnia tanto divinae sapientiae, ac potentiae fulgore undique collucent, ut cuiuscunque mens et cogitatio vel facile intelligat, christianam fidem Dei opus esse. Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce, aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens Deum eiusdem fidei auctorem existere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta, atque remota, omne eidem fidei obsequium praebeat oportet, quum pro ceito habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit.“ Ceterum Rationalistae, revelationis necessitatem negantes, vel per ipsorum Ethnicorum testimonia erroris revincuntur, qui revelationis necessitatem et agnoverunt et professi sunt. Sane Plato in Epinomide diserte adserit, pietatem docere neminem posse, nisi Deus quasi dux et magister praeiverit. In Alcibiade fatetur homines ignorare, quae Diis grata sunt, ac proinde monet, nihil tutius ac consultius esse, quam quiescere et expectare, donec doceatur, quo animo et erga Deos, et erga homines esse oporteat. Similia docet in Phaedone. Cicero3) inquit: „Nemo vir magnus sine aliquo adflitu divino unquam fuit.“ Idem repetit Seneca. Quamobrem veteres illi Religionum artifices Deoium colloquia simulabant, ut Minos Iovis, Lycurgus Apollinis, Zeleucus Minervae, Romulus Consi, Nnma Nymphae Aegeriae, ut cae- teros silentio praetereamus, eo quod ratum apud ipsos erat, sine Dei luce informari homines flectique ad obsequium non posse. 3. Secundo Articulo Capitis huiusII. et Canone 3. ad excludendum errorem eorum, qui 1) Hebr. 1, 1. 2) Encycl. ddo 9. Novembr. 1846. — 3) Lib 2. de nat. Deor.