Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

89 unquam, et constitisset hoc universum, nisi Deo omnia creante et conservante? Neque enim citharam quis videns pulcherrime elaboratam eiusque concinnitatem et artem, vel eius au­diens sonos harmonicos aliud mente reputabit, quam citharae artificem, et citharoedum, et ad ipsum cogitatione feretur, etiamsi de facie forte eum non novit; sic et nobis causa effi­ciens et movens et conservans res effectas manifesta est, etiamsi mente non comprehenda­tur. Nimis autem stolidus est, qui hucusque non progreditur sponte sua.“ Non agitur autem de facto sive de modo, quo singuli homines ad cognitionem Dei perveniant; num videlicet singuli Deum cognoscant ex illa naturali Dei per creaturas manife­statione, et non potius ex proposita sibi doctrina revelata. De quo hic quaeritur, et id, quod Concilium Vaticanum declaravit, est potentia rationis, quod nimirum homo suppo­sito usu rationis possit ex objectiva Dei per creaturas manifestatione ipsum Deum certo co­gnoscere. De eo autem, quid requiratur, ut homo perveniat ad sufficientem usum rationis, num videlicet nulla institutio, aut aliqua institutio, et qualis sit necessaria, Concilium qui­dem nihil declaravit. Verumtamen, qui affirmaret, necessariam conditionem ad usum ratio­nis sufficienter evolvendum non esse qualemcunque traditionem et institutionem, sed nomi- natim traditam revelationem de existentia Dei, is profecto etiam affirmaret, rationem huma­nam ita esse comparatam, ut non possit pervenire ad cognitionem Dei per ea, quae facta sunt, quamvis eandem cognitionem, quando jam ex revelatione tradita ad eam perveneiit, possit deinde ratio confirmare et Deum recognoscere per ea, quae facta sunt. Jam haec species Traditionalismi nostris etiam diebus a quibusdam asserta est, et quandoque ita, ut primam Dei notitiam nonnisi ex fide supernaturali derivari posse doce­rent. Crudioris huius Traditionalismi Patroni docent, rationem humanam non valere nisi veritatem recipere, non autem probare, aut plane invenire, prout scripsit Lamennaeus J) „Quando veritas datur, homo eam recipit; quod omne est, quod potest; necessequoque est, ut illam recipiat cum confidentia, quin eligat, ut titulos suos demonstret; nam ipsa non est in statu, ut illos probet.“ Haec autem Traditionalistarum opinio, ut vidimus superius, 'cum manifesta S. Scripturae et SS. Patrum doctrina pugnat, quin imo ipsa fidei fundamenta subvertit, quia, ut S. Augustinus notat,1 2) „credere non possemus, nisi rationales animas ha­beremus.“ Praeterea in eadem Traditionalistarum opinione censeri deberet positiva revela­tio D ei essentiale complementum humanae rationis, atque inde pervenerunt aliqui ad con­fusionem ordinis naturalis ac supernaturalis. Nemo proinde mirabitur, hanc crudiorem Tra­ditionalismi formam saepius authentice reprobatam fuisse; nominatimin articulis quibusdam Nicolai de Ultracuria damnatis a S. Sede, et illa jubente coram facultate Parisiensi.3) Porro Ludovicus Bautain, professor Argentoracensis per Ordinarium suum Gre­gorio XVI. (litteris Apostolicis 20. Decemb. 1834. exaratis) approbante jussus est subscri­bere, atque ut erat docilis ingenii etiam ultro suis cum adhaerentibus subscripsit, huic abs se prius rejectae propositioni: „Ratiocinatio Dei existentiam cum certitudine probare va­let.“ Denique Auctor Annalium Philosophiae christianae Bonnetty in vim Decreti a S. Congr. Indicis 11. Junii 1855. editi et a Summo Pontifice Pio IX. confirmati, alias inter theses hanc etiam subscribendo suam fecit: „Ratiocinatio Dei existentiam,animae spirituali- tatem, hominis libertatem cum certitudine probare potest.“ 1) Pensées diverses p. 488. „Quand la verite se donne, l’homme la recjoit; voila tout ce qu’ il peut; encore faut- il qu’ il la recoivo de confi nce, et sans exiger qu’elle montreses titres ; car il n’ est pás mérne en état de les verifier.“ —­2) epist. 120, n. 3. — 3) V. Denzinger. Enchirid. Symbol, et definit. Edit. 4. p. 183. — 4) cit. Denzinger p. 418.

Next

/
Thumbnails
Contents