Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
85 vum, Creatorem ac Dominum coeli et terrae“, speciatim contra Atheismum; verba sequentia: „omnipotentem, aeternum, incomprehensibilem, intellectu ac voluntate, omnique perfectione infinitum,“ quibus nempe verbis perfectiones divinae proprietatibus materiae contrariae, quae natura sua est iners, temporalis, limitata, loco adstricta, non tantum intellectui sed ipsis sensibus patens, intellectu et voluntate, nec non quavis alia perfectione privata, contra Materialism um; ultima denique verba: „qui cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt, et concipi possunt, ineffabiliter excelsus“, contra Pantheismum sint directa, qui docet, Deum esse substantiam universalem, rebus omnibus communem, a corporibus haud diversum ita, ut Deus sit omnia et omnia Deus, cum mundo unus idemque, prout sui conscientia, ac liberrima voluntate, ita et beatitate destitutus, atque rebus mundanis comprehensus. 4. Alter Articulus huius Capitis exponit revelatam doctrinam de creatione mundi. Docetur opposite ad Atheorum, Materialistarum et Pantheistarum figmenta, mundum creatum fuisse a Deo ex nihilo, ab initio temporis et liberrimo consilio, ut quemadmodum creatio de nihilo, eaque ab „initio temporis“ facta directe et in specie opponitur evolutioni aut emanationi aeternae a Pantheistis assertae, ita libertas creationis diserte opponatur necessitati ab iisdem propugnatae. — Hac expositione catholicae de creatione mundi doctrinae damnatur etiam illorum Semirationalistarum recentiorum error, qui quidem creationem mundi a Deo factam non inficiantur, sed dicunt, Deum non potuisse non creare, sicut non potest seipsum non amare, et qui proinde libertatem in creando non aliam agnoscunt, quam libertatem a determinatione, quae sit ab extrinseco, contra manifestissima SS.Litterarum effata . Sane S. Paulus aperte docet: „Deum operari omnia secundum consilium voluntatis suae,“ J) ac proinde operatur voluntate liberrima, ut hoc, quod vult existere ad extra, potuisset etiam non velle, aut velle aliud ; et cum apud Deum „non sit impossibile omne verbum“ 2), non alia nisi „quaecunque voluit, Dominus fecitin coelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis,“ ut ait Psaltes Regius 3). 6. Eodem Articulo porro declaratur catholica doctrina de fine creati mundi, qui est perfectionum divinarum — potentiae imprimis, sapientiae et bonitatis per bona, quae creaturis impertitur, manifestatio; quae, quum in Dei laudem cedat, gloria Dei externa vocatur. Haec est doctrina S. Scripturae et praedicationis Ecclesiae, „universa enim propter semet- ipsum operatus est Dominus“ 4), et „coeli enarrant gloriam Dei“ 5), et „gloriam meam alteri non dabo“6). „Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas“ 7). „Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite“ 8), Et Salvator ipse: „Sic luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.“ 9) Doctrina catholica de fine mundi creati sic declarata excluditur falsa doctrina de fine creationis; et quidem 1. illorum, qui docent, cum ipsa intrinseca vita Dei connecti creationem ita, ut ex exigentia vitae divinae creatio sit necessaria, atque adeo aliquid per1) Eph. 1, 11. — 2) Luc. 1, 37. — 3) Ps. 134, 6. — 4) Prov. 16, 4. — 5) Pe. 18, 2. — 6) le. 48, 11. — 7) Rom. 1, 20. - 8) I. Cor. 10, 31. — 9) Matth. 5, 17. 2