Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
84 reprobum sensum, ita etiam effecit, ut novi huius atheismi asseclae Deum, qui „illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum“ ‘) non alia ratione negare possint, nisi mentis lumen in se exstinguendo et materiae se totos aequiparando videntes se non videre fateantur. Et vero videntes non vident, qui e mundo hoc aspectabili, summam prodente sapientiam auctorem summe sapientem patefieri negant. Audientes non audiunt, qui populorum, esse quemdam supremum Dominum, communi consensu testantium voces non advertunt. Sentientes non sentiunt, qui conscientiam , quae judicis supremi timorem licet reluctantibus incutit, non percipiunt. Intelligentes non intelligunt, qui necessariis cogitandi legibus, quibus in rebus humanis obsequuntur, tunc cum causae primae a mundo distinctae seu Dei personalis existentia eisdem legibus evincitur, vim demonstrandi denegant.“ De Materialismo addictis iidem Patres alibi verissime dicunt 2): „Haec nimirum jam nunc est superborum poena, ut tradantur in reprobum sensum, seque ipsos maxima afficiant contumelia, omnes ingenii sui vires in id impendendo, ut se ne homines quidem esse probent. Haec opinionum portenta praesenserat ille, qui dixit: „Homo, quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.“ 3) c) Pantheismus, qui asserit Deum esse, omnia et omnia Deum, unam itaque eandemque esse Dei et rerum substantiam seu essentiam. In hoc omnes Pantheistae consentiunt. In ulteriori autem explicatione in diversas abeunt partes. Nostro tempore imprimis tres species, sive modi Pantheismi vigent. Ab aliis enim crassiori modo ponitur substantia unica, ex qua per emanationem progreditur vel dimittitur (ut etiam aliqui aiunt) hoc universum i. e. res finitae tam corporales, quam spirituales, aut saltem spirituales, quae proinde eiusdem sunt essentiae ac prima illa substantia, ex qua emanant. — Alii vero docent, omnia, quae existunt, esse tantummodo phaenomena, et manifestationes illius essentiae seu substantiae universalis, vel quod idem est, divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia. — Alii denique tradunt, esse purum, quod etiam dicunt esse absolutum, hoc est, cuius nulla alia est determinatio, quam abstractum esse — Deus implicitus — sese evolvere et fieri determinatum — Deum explicitum — in hoc universo, quod necessaria et perpetua evolutio seu explicatio est illius universalis essentiae, vel aliis verbis, Deum esse ens universale, seu indefinitum, quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera, species et individua distinctam. Etiam Pantheismus non est nisi Atheismus larvatus; nihil enim quoad rem differunt istae propositiones: „Deus non existit“ et „non existit alius Deus nisi hoc universum.“ Athens aperte Deum negat. „Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.“ 4) Pan- theista minus aperte idem sentit, dicendo: „Utique est Deus, sedis non est alius, nisi haec rerum universitas.“ In pantheistico systemate impossibilis est omnis religio, lex moralis, distinctio inter bonum et malum, virtutem ac vitium, et omnia criminum gen era divina fiunt. 5) 3. Jam in hoc primo Articulo I. Capitis, ut superius innui, doctrina catholica his opposita erroribus declaratur, ita tamen, ut verba priora: „unum esse Deum verum et vi- 1 1) Joaon, 1, 9. — 2) p. 33. — 3) Ps. 48, 13. — 4) Ps. 13, 1. et 52. 1. — 5) Cf. Marét. Essai sur le Pantheisme, — item Append. Operis Humfordi Ditteri Verität, relig. christ. in latin, transi, per Georg. Frank, Canon. Jaurin. Poson. 1811.