Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

81 ritatem catholicam docere ac tueri, perversasque doctrinas reprobare nunquam intermisi!, nunc idipsum facere et exequi intendat eo, quo fieri potest, solemnissimo modo, nimirum in Generali Concilio, in quo una cum Capite Ecclesiae membrorum consensus maximo, quod dari potest, auctoritatis externae pondere manifestatur. 5. Pauca de forma, seu ordine inter declarationem doctrinae catholicae et condemna­tionem erroris, per Concilium Vaticanum observato dicenda sunt. Varium in praeteritis Con­ciliis eatenus observatum fuisse, ex actis eorumdem clare liquet. Quando agebatur de er­roribus sectarum, in propria sua ratione v. g. per symbola notissimis, simulque Concilio pro­positum fuit, contra illos errores catholicam doctrinam distinctius et clarius declarare, tunc primo exposita fuit catholica his erroribus opposita doctrina, dein in distinctis canonibus confixi sunt errores, huic doctrinae contrarii. Ita factum v. g. in Concilio Tridentino quoad plurima doctrinae capita, plurima inquam, nam exceptioni hoc etiam in Concilio locus fuit. Quando de erroribus non per propria symbola determinatis, sed magis involutis condem­nandis agebatur, tunc ab erroris proscriptione et condemnatione inceptum fuit, et postea pri­mum proponebatur catholica doctrina. Exemplum huius formae habemus in Concilio La­teran. IV. Cap. „Damnamus,“ et Lateranensi V., in quo, ut superius memoratum est, phi­losophorum quorumdam errores damnantur. Sed habemus exemplum in ipsa Tridentina Synodo, quae in Capitibus de Canonicis Scripturis, de Invocatione Sanctorum et Indulgen­tiis primo damnavit doctrinam catholicam rejicientes haereticos, dein proposuit ipsam Ecclesiae Catholicae doctrinam, quin condiderit, et adjecerit Canones. Quando denique Con­cilium praecipue condemnationem errqris intendit, tunc Canones solum condere satis esse censebatur, prout factum fuisse novimus in Conciliis Milevitano II. et Arausieano, quae Ca­nones dumtaxat ediderunt, in quibus damnantur errores, subjuncta brevissima, e doctrina catholica desumpta, ratione, ob quam errores damnati fuerint. Quamcumque harum formarum adoptando Concilium Vaticanum, a trita per pri­ora Concilia via haud recessisset. Legenti Constitutiones dogmaticas laudati Concilii patet, illud commemoratam primo loco formam sequutum fuisse. 6» Ad quaestionem autem, qui fieri potuerit, ut in scholis etiam catholicis, imo pla­ne et theologicis errores contra fidem tam graves serpere, imo aperte doceri potuerint, haud difficulter respondebitur, si attendatur, quae circa nexum scholae cum Ecclesia con­versio rerum inde ab ultimis decenniis prioris saeculi locum habuerit. Antea scholae suae originis memores, gloriae sibi ducebant, quod sint filiae Ecclesiae; intimum itaque cum matre sua nexum foventes vigilantiam et directionem eius non aspernabantur. De scholis, quae tunc floruerunt, sonant et valent magna illa laudum encomia, quae depraedicat Mel­chior Canus *), de scholis illis loquitur, catholico spiritu imbutis, quae iccirco ad defensio­nem et explicationem veritatum fidei magno erant subsidio. A quo tempore autem scholae etiam theologicae pluribus in regnis haud amplius ab Ecclesia dependere coeperunt, ve­rum a civili potestate, quae professores et magistros nominat, libros praelectionum praescri­bit, systema studii etiam theologici praestituit, et vix umbram influxus in haec studia Eccle­siae reliquit, fieri facile potuit, et factum esse, historia testatur, ut in catholicis quoque non­nullis scholis traderentur errores per magistros, „qui, ut Concilium Vaticanum loquitur, va­1) de locis theol. 1. VIII. c. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents