Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
77 XIII. Ambas, quae in Vaticano Concilio editae sunt Constitutiones dogmaticas, nemini Vestrum ignotas, observationibus quibusdam comitari volui, cum, ut illarum intelligen- tia facilior redderetur, tum, ut appareret, quanta fuerit easdem emittendi necessitas, ne illi, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei ') suae desint obligationi gravissimae, per Apostolum inculcatae his verbis: „Depositum custodi devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,“ '*) illud inquam depositum, de quo idem Apostolus alio loco 3) pronunciavit: „Sed licet nos, aut Angelus de coelo evan- gelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.“ Nr. 4500. Observationes in ambas Constitutiones dogmaticas S. Concilii Vaticani. CONSTITUTIO DOGMATICA DE FIDE CATHOLICA EDITA IN SESSIONE TERTIA SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII VATICANI. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI SACRO APPROBANTE CONCILIO AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Dei Filius et generis humani Redemptor Dominus Noster Jesus Christus, ad Patrem coelestem rediturus, cum Ecclesia sua in terris militante, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurum se esse promisit. Quare dilectae sponsae praesto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre nullo unquam tempore destitit. Haec vero salutaris eius providentia, cum ex aliis beneficiis innumeris continenter apparuit, tum iis manifestissime comperta est fructibus, qui orbi christiano e Conciliis oecume- nicis ac nominatim e Tridentino, iniquis licet temporibus celebrato, amplissimi provenerunt. Hinc enim sanctissima religionis dogmata pressius definita uberiusque exposita, errores damnati atque cohibiti; hinc ecclesiastica disciplina restituta firmiusque sancita, promotum in Clero scientiae et pietatis studium, parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia, christiani denique populi mores et accuratiore fidelium eruditione et frequentiore sacramentorum usu instaurati. Hinc praeterea arctior membrorum cum visibili Capite communio, universoque corpori Christi mystico additus vigor; hinc religiosae multiplicatae fami1) Act. 20, 28. — 2) 1. Tim. 6, 20. — 3) Gal. 1, 8. 1