Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
X.
69 Qui praeter linguam slavicam, hungaricae et germanicae quoque, item musicae et graphidis notitiam habuerint, et pro concursuali examine in persona comparuerint, praeferentiam habebunt. Libelli supplices Senatui scholari cath. Szent-Antalensi inscribendi exhibeantur Rssimo D. Josepho Boltizár Praep. VADiacono et Parocho Schemniciensi. Strigonii, die 12-a Julii, 1872. In filiali ad matrem Ecclesiam Vásárűt pertinente possessione Kürt ad instantiam incolarum parochiale beneficium liberae Ordinarii collationis erectum est, quod praesentibus concursui, usque diem 15. Augusti duraturo, exponitur. Dotem parochiae constituunt sequentia emolumenta. Praeter fundum infcravillanum habet agrorum 20 jugera, circa quos agros praeter triturationem omnes de caetero labores perficiunt fideles parochiani. A colonicalium olim fundorum possessoribus 60 percipit totidem metretas posonienses tritici, item a singulo 2 florenos in aere parato ; singulus inquilinus dependit l/\ metretae posoniensis tritici et 1 florenum in aere parato. Sunt autem in pago inquilini 36. A singulo pari conjugum accipit pullum et quatuor ova, item a Communitate quinque orgias ligni mollis et 240 fasces ramorum. Titulo stolae obveniunt parocho pro singula copulatione matrimoniali et benedictione nuptiali 2 fl. 50 xr.; pro iuscriptione baptisati in matriculam 35 xr., totidem pro benedictione puerperae; pro funere adultorum 2 floreni, pro funere parvulorum 1 fl. Titulo vini percipit 12 fl., item quod ex Offertoriis in Encoeniis ac festis majoribus obvenit. Habet denique beneficium annuum 12. vecturarum currulium gratuitarum. Strigonii, die 15-a Julii, 1872. Francisco Blaskovics, Surr. VADiacono Districtus Széchényensis, ex Karancsságh ad Varbó translato: beneficium Karancssághense in canonicam vacantiam recidit, pro quo concursum usque 20-am mensis Augusti anni currentis duraturum praesentibus publico. Strigonii, die 16-a Julii, 1872. Andreas Pogány parochus Endrefalvaensis die 17-a currentis mensis, post pie suscepta moribundorum sacramenta, anno aetatis 79, sacerdotii 54. in Domino obiit; cujus animam piis suffragiis commendando, simul pro vacante, quod tenuit, beneficio parochiali, concursum usque 20-am mensis Augusti a. h, duraturum publico. Strigonii, die 18-a Julii, 1872. Cohaerenter cum Circularibus ordinibus ddto 19. Junii a. h. Nr. 2603. editis hisce notum facio, quod praeter status chartas in praeprovocatis Circularibus ordinibus indicatas, etiam chartae relutae urbarialitatis a lege sic dictae unificationis exemptae sint. Strigonii, die 19-a Julii, 1872. Joannes m. p* Archi-Eppus. Nr. 2894. Neo-erectum parochiale beneficium in Csallóközi- Kürt concursui exponitur. Nr. 2917. Vacans parochiale beneficium Karancsságh concursui exponitur. Nr. 2934. Obitus Andreáé Pogány, et concursus pro beneficio Endrefalvaen - si. Nr. 2945. In objecto sic dictae „Unificationis“ status cartarum.