Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

VI.

56 batur, noverant omnes, quia in Rituali Archi-Dioecesano legerant, sequentem dispositionem: „Si vero infra duos menses post factas denunciationes, matrimonium non contrahatur, denunciationes repetantur, nisi aliter Episcopo videatur“. Vigorem itaque ac valorem proclamationum sive denunciationum matri­monialium ultra duos menses extendere nulli Curatorum licuit, sed si extendendus fuit, id nonnisi venia Ordinariatus, ad quem scopo hoc remonstrabatur, factum est. Hanc praxim indubie alteravit lex civilis matrimonialis a. 1850. praescripta, cuius dispositioni conformi- ter Instructio pro judiciis Ecclesiasticis quoad causas Matrimoniales eodem anno 1856. edita §-o 64. sic statuit: „Iterandae sunt proclamationes, quando intra sex post eas pera­ctas menses matrimonium non contrahatur, vel et minori elapso tempore renovationem Episcopus imperet.“ Siquidem autem lex civilis matrimonialis post 20. Octobris 1860. in Hungária eviluerit, praedicta vero Instructio vim legis nunquam habuerit, suapte sequitur, dispositio­nem legis civilis, et praedictae Instructionis normae instar deservire non posse, sed normae instar ab omnibus et singulis DD. Curatis observandam esse praecitatam Ritualis Archi- Dioecesani praescriptionem, Ritualis, quo Caput, Mater et Magistra omnium in Orbe Eccle­siarum, Romana nimirum utitur, praescriptioni prorsus conformem, eo suapte intellecto, quod si in particularibus quibusdam casibus gravia argumenta suadeant, ut proclamatio­nes seu banna nuptialia non iterentur, DD. Curatis integrum sit, impetrato Ordinariatus annutu, a repetitione promulgationum praescindere. Strigonii, die 24-a Aprilis, 1872. Joannes m, p, Archi-Episeopus.

Next

/
Thumbnails
Contents