Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

52 voce tonantis: et suscipi debebit cum virga justitiae, qui repulsus fuit praebens dona mise­ricordiae. Non crimen, non onus restituendorum fructuum tantum, sed insidiae confessariis structae, sed gratiae excussae mundo nunc plurimum necessariae, sed plagae, quibus affligi­tur mundus et Ecclesia, sed strages, quas justitia Dei, ut sanet clerum et nationes, adhuc inferre minatur, justi ad crimina relapsi, peccatores impoenitentes, labores pastoralis curae steriles, quae Officium divinum pie et studiose recitans evitare, amo­vere, benedictione obtenta mutare potuisset, tamquam onus gravissimum peccatis negligen- tiae accumulatum comitabitur talem sacerdotem ad mortem, ad judicium. Quanta consolatio, quantum praesidium spei accrescit sacerdoti, in die illa tremenda ex Officio divino et semper et studiose persoluto? Omnes angeli, cum quibus ad laudes Dei choros fecit, omnes sancti, quorum memorias in Officio celebravit, pium in psalmodiis socium consolantes tuebuntur: quanta autem afflictae animae plaga, dum non audebit appellare auxilium, quorum concinentium contemsit chorum, et cultus in psalmodia obsequium? „Nos, qui ex oblationibus fidelium vivimus, ait S. Gregorius ad orationes laudum divinarum cohortans, quas illi pro peccatis suis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus.“1) Negligens breviarium, ad mensam sui cubilis peccatum manducat, quia pie oblata impie rapit; hospites vocans, non cibum sed rapinam dividit ; ad mensam altaris, judicium sibi manducat, et bibit. Perpendite haec, quaeso, quando lignum crucis, in quo salus nostra pe­pendit, discooperientes, Salvatoris crucifixi imaginem populo ostendetis, quando improperia recitabitis, quando signa sacra vulnerum Christi osculo coletis. Popule mi, quid feci tibi? -----------Peccata manducare, judicium manducare, quia perfectissima, suavissima, facilli­ma orandi ars neglecta, repulsa, rejecta fuit. M eum est justificationes Dei annunciare: Vestrum VV. FF. et FF. has mente ju­diciorum divinorum memori ad conscientias vocare. Si mihi concederetur! quod S. Germa­no episcopo Parisiensi concessum fuit, qui monitis et doctrinis suis universum clerum in psalmodia divina solertissimum conservavit, quemadmodum Fortunatus in vita ejus sancti antistitis metris scripta adnotavit: „Sub duce Germano felix exercitus hic est: Pontificis monitis clerus, plebs psallit et infans Celsa Parisiani cleri reverentia............... E cclesiae genium, gloria, munus, honor. Carmine Davidico divina poemata pangens, Cursibus assiduis dulce revolvit opus.“2) Episcopus quidam a S. Philippo Nereo quaesivit, qua brevissima via posset cle­rum secundum cor Jesu Christi obtinere? Respondit virsanctus donoconsilii ornatus: „Fac, ut clerus psalmodiam et sacrificium missae devote celebret, et erit secundum cor Dei cle­rus.“ In his duobus, tamquam in centro, universa sacerdotum pendet perfectio; pie orare, sancte sacra facere. Oratio via est ad omnia bona: neglectio ejus via est ad omnia mala; oratio cle­ricorum : psalmodia. Traditio tibi praetenditur auctrix, consuetudo confirmatrix, fides observatrix. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Arnen. Datum Strigonii, Dominica Quinquagesimae, die 11-a Februarii, 1872. Joannes m. p. Archi-Episcopus. 1) Lib. past. 2. parte c. 4. — 2) Grancoias, Commentarius, c. 13. p. 29.

Next

/
Thumbnails
Contents