Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
36 atque Caroli, de emendatione ecclesiasticae disciplinae, quoad ejus fieri posset, omnibus modis serio et sollicite cogitavimus, nec defuere nobis, nec desunt, quibus cogitationes et sollicitudines nostrae paternae probarentur: sed vicit hactenus aliorum pervicax potentia. Imprimis autem nihil magis in votis habuimus et habemus, quam ut veteris Ecclesiae Officium et cantus restaurentur“ '). An non recte S. Ephrem vocaverit orationem: „rei familiaris administrationem, rectam juris legumque constitutionem, regni potentiam, trophaeum belli, tutelam pacis, fidem nuptiarum?“ Haec desunt, et affligimur: simus assidui in precibus Officii divini, caete- risque officiis nostris implendis, et cessabit quassatio. Esse cum Jesu, dulcis est paradisus; esse absque Jesu, gravis est infernus: absque Jesu autem est, quisquis pensum servitutis suae in psalmodia non perficit. Orationes hae sunt arma nostra, quibus cuncta propugnamus, profligamus, sunt promptuarium, unde nos et omnes providemus, sunt scutum , quo cuncta defendimus. Intermittantur, negligantur, et omnia corruent. Misericordissimus Deus torpentium, et datis donis male utentium desidiam benigna correptione castigat, ut miserationes ejus quaerant in adversis, cujus justitiam non timuerunt in prosperis. Mala, quae nos premunt, ad Deum confugere compellunt, ut horas canonicas recitantes, humili corde clamemus : „Mane nobiscum Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies“*); et fiet: „Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore“ J). Haec sunto, ad rationem peccati gravis, quo vincitur sacerdos, si unicam e horis canonicis piger neglexerit: quid de fructibus e beneficio perceptis ? Ecclesia est, quae beneficium confert: et confert cum onere, sub conditione, quemadmodum conferenti placet. Ille, qui beneficium petit et collatum suscipit, scit, quali cum onere, et sub qua conditione conferatur. Ecclesia autem, ab illo tempore, quo substantia terrestri ad alendos pro cultu divino deputatos ministros, pia liberalitate filiorum suorum instructa est, semper cum illo onere contulit et confert beneficium, ut hoc potitus horas canonicas persolvat, jusque ad fructus e substantia terrestri tantum sub conditione tribuit, si horae persolutae fuerint, ita, ut beneficio potitus ipso facto excidat jure ad fructus, quo Officium divinum, aut hujus partem neglexerit. Qui beneficium petit, ad hoc recitationis onus se offert, et petitione, acceptationeque beneficii spondet, horas canonicas studiose et devote persolvere. Pactum itaque est inter Ecclesiam beneficia conferentem et inter beneficiatum, pactum in collatione et acceptatione initum ad recitandas horas. Beneficiatus propria sponsione tenetur ligatus, ut in Officio divino cursum diei peragat: unde fit, ut quemadmodum ordini sacro, ita beneficio connatum sit Officium quovis die persolvendum. Qui pactum frangit, beneficio pacti et juris inde quaesiti excidit; jus hoc, e quo beneficiatus protinus excidit, quando horas canonicas non recitavit, est: jus ad beneficii fructus. Non recitans, dum fructus legit, non suum legit, quia jus ad illos legendos in negligentia recitationis amisit; alienam rem carpit, ad suos usus convertit: et peccat, et quod ejus non est, quod alienum est, reddere, resarcire obstrictus est. 1) RoskovAny, T. 5. — 2) Luc. 24, 29. — 3) I. Reg. 2, 4.