Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

30 etiam ipsos suaviter fortiterque admoneas, et horteris, ut in posterum, qua decet et te­nentur, reverentia choro intersint, adsistantque, nec non pari pietate, attentione et vigilan­tia omnino canere vel psallere cum caeteris studeant et contendant. Deinde iisdem edicas et notum facias, nos decernere atque statuere, ipsos suosque successores canonicos in choro quidem interessentes, adsistentesque, minime vero canentes, psallentes^ue nullo pacto ex praebendis et distributionibus facere fructus suos, atque adeo restitutioni obnoxios esse ac fore“ ‘). „Psalmi decantari debent .a choro in tono et cantu Gregoriano, cum gravitate et decore, ita ut eorum verba ab omnibus intelligantur“ *J); „cum pausa ad puncta et ad flexiones, et clara voce per canonicos et alios de choro reverenter“ 3). Quod ipsum jam Benedictus XII. ursit: „Eosdem fratres hortamur in Domino, ut divinas laudes integre, attente, honeste ac religiose persolvant, gestus leves ac fractos, omnino declinent, sed tra- ctim psallant, debito more incoepta, quae simul canenda fuerint, simul concinant, simul pausent“4). Perfectius adhuc definivit Benedictus XIV. in constitutione „Curam et sollicitu­dinem“ psalmodiae huius rationem, praecipitantes, syncopantes, versiculos quidem incho­antes, sed ore adflatis reliquis vocabulis, tantum ultimam versiculi vocem ejaculantes, re­probans et condemnans, decernendo: „Diligenter invigilandum, ut cantus praeceps minime sit, aut citior quam decet, utque suis locis pausae fiant, et ut altera pars chori versicu­lum psalmi subsequentem non ordiatur, priusquam altera antecedentem non absolverit. Nec prius psalmi una pars chori versiculum incipiat, quam ex altera praecedentes psalmi et versiculi finiantur“ a). Quis enim fragor, quis strepitus orietur inter duos choros, si' quivis in cantum alterius irruerit, antequam versiculum finiat? aut plane, praecipiti furore correpta pars chori, suum versiculum canendo ordiatur, quando adversa vix primum vocabulum e suo versiculo cecinit? Non cantus esset hic, non laus Deo, non aedificatio mutua, sed irrisio Dei, profa­natio divini Officii, scandalum populi. Invocatio: „Deus in adjutorium meum intende: Do­mine ad adjuvandum me festina“, sic potius pronunciata appareret: „Domine ad festinan­dum me adjuva.“ Et ad chorum obligati Sacerdotes exinde discedentes, difficile creditu, si sacrificulorum gentilium more, ipsi non riderent... quando invicem plangere potius deberent. Hunc morem concinendi, qualis numquam deberet esse, descripsit Aelredus, Ab­bas Rievalensis, saeculi XH-i scriptor: „hic succinit, ille discinit, alter supercinit, alius medias quasdam notas dividit et incidit; nunc vox stringitur, nunc frangitur, nunc im­pingitur, nunc diffusiore sonitu dilatatur“b); hunc modum invectionibus videtur perstrin­xisse mordax Erasmus Rotterodamus: „quid auditur in monasteriis et collegiis, quam vo­cum strepitus ? vulgus non aliud audit, quam voces non significantes. Obsecro, quid sen­tiunt de Christo, qui illum credunt huiusmodi vocum strepitu delectari?“ Et si hanc mor­dacitatem e culpa personarum ad ipsum psallendi institutum non transtulisset, pro cen­sura fortassis laudem tulisset. Sed si siccus, et pungentibus aculeis horridus animus, qua­lis Erasmi fuerat, commovebatur tali concentu: quo dolore, quo moerore debet confici 1) 19. Jan. 1748. — Bullar. 11. T. 18. — Bullar. Bened. T. 3. — 2) Ceremóniáié episc. 1. 2. c. 1. n. 8 — 3) Cerem, episc. 1. 2. c. 5. u. 3. — 4) Consist. „In primis“. 28. Nov. 1336. — Bull. R. T. 4. — 5) 19. febr. 1749. Bull. R. T. 18. — 6) Apud Grancolas 1. c. c. 17.

Next

/
Thumbnails
Contents