Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXI.

103 queat, ut is qui Ecclesiae sincero corde adhaeret, eam calumniis proscindi aequo animo au­diat ac ferat. Adversus impietatis et mendacii, toties refutati, propugnatores, religionis ac veritatis regnum, Apostolo monente,1) gladio spiritus, quod est verbum Dei, pro virili pro­pugnandum est, et quo studiosius inimicas homo seminat zizania, eo solertius et constan­tius divini verbi seges spargenda et protegenda est, ut mendaciis veritas, perfidis hominum commentis doctrina coelestis, incredulitati fides, impietati pietas opponantur. Hae nostrae sunt partes, quibus ut respondeamus, sanctitas et ratio muneris, quo defungimur, requirit. Sed ad nostras porro partes etiam pertinet, quantum in nobis est, impedire, ne impiorum eiusmodi scriptorum contagio inter curae nostrae creditos fideles diffundatur; atque assi­duo studio curare, ut potius ad fidelium manus deveniant libri, et pagellae, per quarum lectionem fides ac pietas, amor in Patriam, fidelitas in Principem foveantur et augeantur, morumque omnis honestas servetur. Absit autem, ne minus de nostra, quam aliorum salute solliciti, venenum, quod a fidelibus auferre conamur, ipsi nos hauriamus, quod sicut no­stram perimeret salutem, ita in scandalum vergeret fidelium. Non necesse habemus aurum in luto quaerere, prout jam S. Hieronymus Doctorum Ecclesiae doctissimus monuit"); cer­tum porro est, neminem inde strui posse, unde destruitur, neque inde illuminari, unde ob­tenebratur. Strigonii, die 17. Decembris, 1872. Pro liac labii slavici statione concursus in 30*am Januarii, 1873. hisce defigitur. Emolumenta sunt: 5 % jug» agrorum, per fideles cultivanda; a Communitate: 10 m. p. siliginis, 20 centenarii foeni, 3 org, ligni focalis, et 40 fi. m. c.; e fundatio­ne 1 fl. 26 xr; titulo didactri incirca 20 fi.; in usum pascui 10 jugera. Habitatio cubili, culina, camera et stabulo absolvitur. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Laczkóensi inscribendi exhibeantur ARD- Carolo Müller, VADiacono, Parocho in Szebeléb. Strigonii, die 17-a Decembris, 1872. Pro hac labii slavici statione, cuius emolumenta in Circularibus Ordinibus Nro XVII. signatis et ddto 20-ae Octobris a. h. sub'Nro editis exponuntur, novus con- cursus in 3-am Februarii 1873. hisce defigitur. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Felsó'sipékensi inscribendi exhibeantur ARD. Carolo Müller VADiacono, Parocho in Szebeléb. Strigonii, die 17-a Decembris, 1872. Saepe fit, ut desponsi, ad duas diversas parochias pertinentes, penes dispensatio­nem vel in impedimentis vel in bannis nuptialibus matrimonialiter copulari cupiant. Atten­tis his casibus in quadam Districtuali Congregatione quaestio movebatur de eo, utrum pa­rochus sponsi, vel utrum parochus sponsae supplices pro dispensationis beneficio impe­trando exarandas habeat? Observantes autem DD. Congregati Curati vel in uno eodemque VADiaconali Districtu variam eatenus praxim tenere, exindeque confusiones oriri; ha­rum deinceps praepediendarum scopo id a me petierunt, ut super praeattacta quaestio­1) Ephes. 6, 17. — 2) Epist. ad Fur. # Nr. 5307. sehol. Statio docentia in Laczkó filia matris Litava vacat. Nr. 5308. sehol. Statio docentis una cantoris in Felsösipék concursui de- nuo exponitur. Nr. 5530. Pro dispensa­tione in impe diraentis vel bannis nuptia­libus suppli­cantis vices a parocho spon­sae assumen­dae.

Next

/
Thumbnails
Contents