Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXI.

£02 entia, quam nos docent, et quam ex una generatione ad aliam, ad posteros nostros deri­vamus. Paganismus, licet omnibus humanae rationis aberrationibus objectus, tradiditne posteritati aliquid, quod aequiparari posset illis ignominiae monumentis, quae prelum pro illa sub luce Evangelii produxit? impia Leucippi et Diagorae scripta suis cum auctori­bus perierunt; quod vero perniciosa Hobbesii, Spinozáé somnia numquam e mundo exci­denda sint, prelo tribuendum. Abite ergo famigerata opera, quae simplicitas patrum nostrorum non intellexisset. Abite, et oculis posterorum nostrorum sistite illa adhuc per­niciosiora opera, in quibus saeculum nostrum moralem suam putredinem efflat, simul juncta, tamquam fideles testes venturis generationibus nostrae illuminationis et nostri progres­sus historiam narrate. Si illi vos legerint, ni fuerint adhuc insaniores, quam nos sumus, ma­nus suas ad coelum levabunt, et in animi sui acerbitate dicent: Omnipotens Deus, qui in manu tua tenes spiritus, libera nos a mortifera illuminatione patrum nostrorum, et da nobis innocentiam iterum, unicum illud bonum, quod nos felices reddere potest, unicum illud, quod in tuis oculis valorem habet.“ Auctor, qui haec scripsit, non fuit monachus aut plane eremicola, aut ultramontanus, quo nomine hodie compellantur omnes, qui Eccle­siae suae fideliter adhaerent, Catholici sive clerici sive laici, sed qui praecitata de preli abusibus scripsit, non fuit alius, quam Joannes Jacobus Rousseau, et leguntur in eius operum Tomo VII. editionis Genevensis a. 1782. Hodiernum autem preli statum sic Pro­fessor Audisius descripsit: ’) „Nostrorum, inquit, prudentia, cultus et civilitas, si ex di­ariorum scriptoribus dimetienda esset, pudore suffunderemur. Nam si sapientiam quaeras, nullam fere invenies : abjecta omnia etplebeia, sententiae ac verba. Paucos si excipias, raros nantes in gurgite vasto, in reliquis permanens conjuratio in Deum, in mores, in familiam atque in civitatem : adeo ut numquam foediora evulgata sint, quam hoc ipso aevo. — Acta per­stant, excrescunt in dies; leve judicium et infallibile. Eritne ergo turpissima haec licentia civilitatis mors an subsidium? Hac indiget revolutio, sed illam expellit libertas civilis. Ju­bet enim libertas civilis, ut tuta sint honestorum fama, decus civitatis, mores, religio: qui haec aggrediuntur non liberi sed liberticidae, non civiles sed barbari, non rectores, qui haec patiantur, sed corruptores.“ Nonnisi contra licentiam calamum stringit doctissimus auctor, qui disceptandi scribendique libertatem velut rem pretiosissimam ad jura ingenio­rum atque intelligentiarum pertinentem, ac sibi quoque optatissimam et agnoscit et fatetur. Nemini, nisi dormienti ignotum est, nullo unquam tempore, quam nunc vehe­mentius religionem et Ecclesiam catholicam impugnatam fuisse libris, volantibus pagellis, scriptisque innumeris, quae plena dolo, venenoque mortifero, ubique locorum per ipsa eti­am ruricolarum mapalia sparguntur, et quae, ut Patres Concilii Coloniensis a. 1860. tam dolenter quam vere observant, saepe Catholicorum aere nutriuntur ac sustentantur. Quibus quidem scriptis, cum in illis veritates fidei, quod saepe longe periculosius, tectis solum ar­tibus ad incautas mentes facilius capiendas impugnentur, aut Ecclesiae usus, instituta, le­ges carpuntur, aut quae illa pro aeterna hominum salute ipsaque hac vita mortali praecla­rissime gessit, narratione depraventur, fidem ipsam in hominibus labefactari penitus aut saltem ita, ut aegrum nonnisi trahat spiritum, concuti necesse est, siquidem fieri plane ne- 1 1) Jur. Nat. et gentium prir. et pubi, fundamenta Romae, 1852.

Next

/
Thumbnails
Contents