Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
168 investigare; sed satis esse, ut traditio illius unius Ecclesiae cognoscatur, „cum qua propter potentiorem principalitatem omnes convenire debeant.“ Scivit etiam S. Cyprianus, quem scribentem vidimus, facilem et brevem esse veritatis probationem; ad originem nimirum et caput esse redeundum, coelestis magistri doctrinam esse attendendam, loquentis ad Petrum: „Ego tibi dico“, et rursus: „Pasce oves meas.“ Scivit S. Hieronymus et expressit, dicens:1) „Ecclesiae salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quaedam, et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot erunt Sacerdotes.“ Fatendum tamen Febronium poenitentem aliter hac de re sensisse; in sua enim retractatione dicit: „Profiteor quoque Romanum Pontificem esse summum Judicem controversiarum in rebus fidei et morum, ac in omni eiusmodi controversia exorta, hinc inde dissentientibus animis tum maxime audiendam vocem Hieronymi scribentis ad Damasum: Ego super illam Petram aedificatam Ecclesiam scio------Et: adhuc in tres partes scissa ad se m e rapere festinat-------Ego interim clamito: Si quis Cathedrae Petri jungitur, meus est.u Quam sincere autem agnoverit et retractaverit suos errores Febronius, ipse fatetur in litteris ddto 3 Febr. 1779 ad Clerum populumque Archi-Dioecesis Trevirensis exaratis. In his docet, „quod curiosis antiquitatis investigatoribus plerumque contingit, ut novarum observationum publicandarum libidine correpti ad inficetas et absurdas opiniones amplectendas descendant, quas si a novitatis cupidine vacuo et libero animo expenderent, ipsi eas respuerent primi, et perpetuo silentio damnarent, sibi quoque evenisse, publice se confiteri-------sesenon diffitetur, s ibi quoque accidisse, ut novitatis cupidine ad inficetas quasdam assertiones statuendas, ac propugnandas descenderit, Romanae Sedis quasdam praerogativas et jura — in controversiam reduceret, minueret et obtereret, de nonnullis eius Praesulibus, etiam sanctitate conspicuis , parum reverenter loqueretur, alios etiam indecenter probris conscinderet, nec non quosdam usus Curiae, quos aequior animus facile excusaret, taxare praesumpsisset. Super his Archi-Episcopum suum ei oculos aperuisse, ostendentem, libros, quos edidisset, idoneos esse ad scindendam catholicam unitatem, — fundatae supra Petrum Ecclesiae ruinam parari, dum ei etiam suppetias ferri imprudentius judicasset. Optimi Pastoris monitum, atque nutum sese excepisse reverenter, nec haesitasse, ut suam Declarationem de statu Ecclesiae et juribus Primae Sedis in scripta redigeret, addita Retractatione eorum, quae adversus ea asserta a se quomodoiibet essent.“ Si ipse Febronius-fatetur, libros contra S. Sedem abs se exaratos, plenos esse inficetarum et absurdarum opinionum, quem jam latere poterit, quod libris illis pretium, et quale argumentis, exinde depromptis, tribuendum sit momentum, cuiusve spiritus homines illi sint, qui nostro tempore ex illius auctoris libris arma mutuantur, quibus S. Sedem Apostolicam oppugnant! 5. Eadem assistentia divina, Petro et eius successoribus eum in finem promissa et collata, ne cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungentes, pro supre-# ma sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide et moribus ab universa Ecclesia tenendam definiunt, in errorem inducere Ecclesiam possint, vadem etiam nobis praebet, nosque securos de eo reddit, nunquam evenisse, nec eventurum, ut aliquis Romanorum Pontificum Deum ten- taverit, aut tentet, temere definiendo, idest non adhibendo omnia media, quae ad sensum S. Scripturae et traditionum divino-apostolicarum eruendum conducunt, ad quarum nempe 1 1) in Dialog, contra Lucif»