Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

167 tentia) regulariter definita erant, minueretur, nihil mutaretur, vel augeretur, sed eadem verbis et sensibus illibata custodiretur;“ insuper suis legatis mandavit, ut „nihil praesumerent augere vel mutare, sed traditionem huius Apostolicae Sedis------sim­pl iciter enarrare“, et hoc postulavit ideo, quod „Romanae Ecclesiae auctoritatem, utpo- te Apostolorum principis, semper omnes catholicae Ecclesiae et universales Synodi fideli­ter amplectentes in cunctis secutae sunt.“ Similiter Hadrianus I. Concilio Nicaeno II. prae­scripsit, ut eam de cultu sanctarum imaginum doctrinam reciperet, quam ipse plenitudine Apostolicae potestatis tenendam esse jam decreverat. Et pariter ambae Synodi Pontificum decretis et mandatis ultro paruerunt, quod facere nullo modo potuissent, si de suprema et infallibili in rebus fidei auctoritate plenissime persvasae non fuissent. d) Sed Romani Pontifices verbis etiam infallibilitatis praerogativam sibi attribuerunt, et schismaticos ad eam agnoscendam compulerunt. Exemplum habemus in formula fidei Hormisdae Papae, cuius tenores communicati sunt in praememoratis pastoralibus litteris, cui formulae subscripserunt Orientales Episcopi, qui Acaciano Schismati adhaeserunt, nu­mero bismille quingenti, et qua profitebantur, „ quicunque non in omnibus Apostoli­cae Sedi conjunctus sit, extra Ecclesiam Catholicam esse. “‘)Aliae solenmissimae Romano­rum Pontificum enunciationes videantur in citatis pastoralibus litteris, in quibus indicatum etiam est tempus, quo negans Romani Pontificis infallibilitatem opinio in Ecclesia audiri coepit. 4. Quid contra infallibilitatem Romani Pontificis opposuerit Febronius nondum poe- nitens, audiamus. Sic argumentatur: 3) „Quis, inquit, non videt, quam invidiosa res sit summam Ecclesiae ac Fidei uni homini, summo quamvis, summaque dignitate praedito, sed mortali tamen, ne quid dicam amplius, permittendam?“ Quidquid sit de regnis huius mun­di, in quibus principatum unius exhorrescunt, non sunt humana inventa, terrenaeque sapi­entiae placita transferenda ad Regnum Christi, seu ad Ecclesiam, quae illius Dei lege con­stituta est et regitur, cuius sanguiue acquisita est. Quot igitur hominibus debuisset Christus summam fidei committere, ne causa praebeatur hominum invidiae? Nisi sciremus, idque ex eloquiis diyinis, illos, qui de fidei quaestionibus definiunt, hoc in gravissimo objecto, et auctoritate divina agere, et auxilio divino protegi ne falsum dicant: profecto nec millium testimonio ac decisioni confideremus. Quod si autem divina assistentia est, quae definitionis veritatem tutissimam efficit, unus etiam sufficit, nisi dicas, defuisse Christo virtutem ac po­tentiam per unum etiam praestandi, ut fides et Ecclesia firma maneat et inconcussa. Uni autem committere voluit summam fidei, sicut et totam Ecclesiam, dicens Petro: „Pasce oves meas“, idque unitatis servandae causa; quem finem Christo fuisse in in­stituendo Primatu, docent uno ore Patres omnes, sed neque diffitetur ipse Febro- pius. Propterea autem inter ipsos etiam Apostolos unus electus est, ut Capite con­stituto Schismatis tolleretur occasio. Anne unitas a pluribus auctoritate paribus servata fuisset? auctoritate enim par, sicut non subest aequali, ita neque debet alterius sibi aequa­lis suscipere decreta. Scivit hoc antiquissimus ille, atque a S. Polycarpo S. Joan- nis Apostoli discipulo, edoctus Episcopus et Martyr Irenaeus, quem dicentem audivimus, ad cognoscendam apostolicam doctrinam necesse non esse, omnium Ecclesiarum traditionem 1 1) Lehrbuch der Kirchengeschichte von Job. Jos. Ign. Döllinger, T. 1. pag. 194. Regensburg 1836. 2)libr. de Statn Eccl. C. 5. 12*

Next

/
Thumbnails
Contents