Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
165 sua Ecclesia in perpetuum instituit. — — Oportebat semper in Ecclesia existere Petrum, ut suos fratres in fide confirmaret. Hoc erat optimum medium ad unitatem animorum idem sentientium, quam Salvator maxime desiderabat. “ *) Sed etiam ex verbis Christi: „Pasce oves meas,“ quibus nempe verbis plena potestas pascendae universalis Ecclesiae Romano Pontifici in Petro collata est, ut quidem Concilium Florentinum definivit, necessario sequitur Romani Pontificis in docendo inerrantia tanto magis, quod neque Ecclesia mansura sit tuta, atque secura adversus errores, si Romanus Pontifex in suis decretis fidei infallibilis non sit. Nam dum Petro Christus dixit: „Pasce oves meas“, potestne esse dubium, quin sicut Petro injunctum est munus pascendi oves Christi: ita his imposita sit obligatio vocem Petri, velut sui Pastoris'audiendi et sequendi. Si igitur Petrus et Romanus Pontifex, qui in Petro plenam potestatem pascendi universalem Ecclesiam a Christo accepit, falsam doctrinam posset proponere, et dare Ecclesiae, etiam ista habens obligationem sequendi suum Pastorem, idemque cum eo credendi, ferri deberet in eundem errorem, quem ei Romanus Pontifex propinavisset. Si igitur omnes fideles in re fidei ipsius, sui Pastoris, Romani Pontificis vocem sequi debent, jam necessario sequitur, Christum, qui talem obligationem imposuit, etiam prospicere debuisse, ne fideles, mandato suo obtemperantes, in errorem inducantur, seu ut Romanus Pontifex, quum pro munere suo fideles docet, h. e. in fidei et morum decretis e Cathedra infallibilis sit. Nec valet dicere, Romanum Pontificem, utut sit supremus Pastor universae Ecclesiae, ideo non debere esse infallibilitatis praerogativa donatum, quia etiam Episcopi.positi sunt regere Ecclesiam Dei, isti igitur Romano Pontifici, falsum docenti, resisterent, et ita Ecclesia invicta adversus errorem perstaret. Ab iis enim, qui sic loquuntur, quaerimus, unde habeant, et quomodo probabunt futurum, ut Episcopi resistant? Qui Romanum Pontificem habet obnoxium errori, potestne majorem virtutem et constantiam adversus errorem supponere et asserere in Episcopis? Deinde etiam pastorum omnium Pastor est Romanus Pontifex, et qni pastores sunt quoad suum gregem, iidem sunt oves quoad Petrum. Plenam potestatem habet Romanus Pontifex in Petro sibi a Christo traditam, pascendi et regendi universalem Ecclesiam, et „qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit“. ‘) Episcoporum proinde est, audire vocem.supremi Pastoris, et hunc sequi. Securitatem Ecclesiae adversus errorem et defectionem a sponso suo Christo, ipse divinus Salvator non in resistentia Episcoporum locavit’ sed in firmitate et immobilitate petrae, cui velut fundamento Ecclesiam suam superstruxit. „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“ Praemissum est: „Super hancjlfetram aedificabo Ecclesiam meam.“ Istud vero velut consequens deinde positum est: „Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“ Quale autem consequens est, tale multo magis debet esse, unde illud factum est. „Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.“ An non clarum est, prius esse, Petri fidem non posse deficere, posterius autem confirmare fratres suos? Quare ex Petri solidata fide Patres, quemadmodum in toties citatis pastoralibus litteris expositum est, etiam Ecclesiae firmitatem repetunt in eadem fide. Quomodo domus erit firma, si firmum non sit illius fundamentum? „Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam“ *) Operae pretium est adnotare, Döllingerum, in Operis „Christhentum und Kirche“ I. editione, verba Christi, de quibus sermo, sic intellexisse et exposuisse : „Cathedra Petri (ex mente Jesu Christi) permanere debebat sedes veritatis, et stabilis fidei arx, qua omnes confirmarentur. Verba enim et precatio Domini non solam personam singularem, et proximum tempus respexerunt, sed fundamentum posuerunt et aedificaverunt; ad Ecclesiam ante omnia eiusque futuras necessitates spiritu praevißas pertinuerunt.“— 1) Rom. 15, 2. 12