Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

P60 Oriens et Occidens in fidei caritatisque unionem conveniebant, declaraverunt. Quem in fi­nem, ad declarationem nempe hanc confirmandam, affert primo verba deprompta ex for­mula fidei Hormisdae Papae, prout ab Hadriano II. Patribus Concilii Oecumenici VIII. Constantinopolitani IV. proposita, ab iisque subscripta est; deinde quae Graeci in Conci­lio Lugdunensi II. hoc approbante, professi sunt; atque quod Concilium Florentinum de Romano Pontifice definivit. Dein in Articulo secundo declaratur, Romanos Pontifices, quo huic supremo Ma­gisterii muneri satisfacerent, eam semper operam dedisse, ut salutaris Christi doctrina ubi­que propagaretur, parique cura vigilasse, ut ubi ea recepta esset, sincera et pura conserva­retur. Quocirca totius orbis Episcopos, nunc singulos, nunc in Synodis congregatos peri­cula praesertim fidei emergentia, juxta antiquam consvetudinem et legem, ad Sedem Apo- stolicam retulisse, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest senti­re defectum. Romanos autem Pontifices, nunc convocatis Oecumenicis Conciliis, aut explo­rata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definivisse, quae Sacris Scri­pturis et Apostolicis Traditionibus consentanea, Deo adjuvante, cognoverant. Quum Petri successoribus Spiritus Sanctus non sit promissus, ut eo revelante novam doctrinam pate­facerent, sed ut, eo assistente, traditam per Apostolos revelationem, seu fidei depositum sancte custodirent, et fideliter exponerent. Ipsorum autem (Petri successorum) doctrinam Apostolicam omnes Venerabiles Patres esse amplexos, et sanctos Doctores Orthodoxos ve­neratos atque secutos, quum plenissime scirent, S. Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere secundum Salvatoris nostri divinam pollicitationem, discipulorum Prin­cipi factam, his verbis: „Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.“ Tum in Articulo tertio declaratur causa, ob quam charisma, sive donum nunquam deficiendae fidei Petro, eiusque successoribus divinitus collatum sit, videlicet, ut excelso suo muneri, quod eis commissum est, pro omnium salute respondere valeant, nempe, ut univer­sus Christi grex per B. Petri successores ab erroris venenosa esca (quemadmodum enim ve­ritas habet vim salvandi, hominem justum et sanctum efficiendi, ita error et mendacium ex sua natura mortem affert animae) avertatur, et coelestis doctrinae pabulo nutriatur, atque tali pacto periculum et occasio Schismatis auferatur, et tota Ecclesia una conservetur, atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consistat. Articulo quarto profertur causa definitionis huius dogmaticae, quae est duplex, nimirum, quia hac aetate salutifera Apostoliéi muneris efficacia quam maxime requiritur, et quia ex alia parte haud pauci inveniuntur, qui illius auctoritatem negant, eique obtrectant atque detrahunt. Articulo denique quinto proponitur solemnis infallibilitatis definitio. Declarat itaque Concilium et tamquam divinitus revelatum dogma definit: Romanum Pontificem per assistentiam divinam, ipsi in B. Petro promis sam, ea infal- libilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel mori­bus instructam esse voluit, quando nimirum ipse (Romanus Pontifex) ex Cathedra loquitur, idest, quando omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostoli- ca auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irrefor-

Next

/
Thumbnails
Contents