Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea Deo adiutore cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam pate­facerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depositum san­cte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes vene­rabiles Patres amplexi et sancti doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut uuiversus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae pabnlo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conserva­retur, atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consisteret. Átverő cum hac 'ipsa aetate, qua salutifera Apostoliéi muneris efficacia vel maxi­me requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant; necessarium omni­no esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali offi­cio coniungere dignatus est, solemniter asserere. Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum popu­lorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse de­finimus : Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christiano­rum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate do­ctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistent,iam divi­nam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ec­clesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irrefor­mabiles esse. Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, prae­sumpserit; anathema sit. Datum Romae, in publica Sessione in Vaticana Basilica solemniter celebrata, anno Incarnationis Dominicae, millesimo octingentesimo septuagesimo, die decima octava iulii, Pontificatus Nostri anno vigesimo quinto. Ita est — Josephus, Episcopus S. Hippolyti, Secretarius Concilii Vaticani. OBSERVATIONES. 1. In Capite hoc, quod inscribitur de Romani Pontificis infallibili Magisterio, Concilium declarat, Apostolico Primatu, quem Romanus Pontifex in universam Ecclesiam obtinet, supre­mam quoque Magisterii potestatem comprehendi, quemadmodum S. Sedes semper tenuit, per­petuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque Concilia Oecumenica, imprim is ea, in quibus 11*

Next

/
Thumbnails
Contents