Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
157 accepit Romanus Pontifex a Christo, igitur ab hac potestate omnes etiam alii potestatem gerentes in Ecclesia debent pendere, quae secus non esset plena. Qui plenam habet potestatem cuiusdam administrationis, sique hanc non solus peragat, sed in qua sibi etiam alios habeat adjunctos, illos tamen omnes in exercitio sui muneris ab eo dependentes; huic exci- piturne quidpiam, quod etiamsi datum esset ad agendum aliis, ipse tamen per se ipsum id agere non possit, vel sibi servare agendum, quamvis idem prius actum esset ab aliis? Qui plenam et supremam potestatem habet, omnia potest, quae huic subsunt potestati: quae aliter neque plena, et suprema potestas erit. Plenam et supremam potestatem habet Romanus Pontifex pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam, est Caput universae Ecclesiae, est Vicarius Christi, est ipsorum etiam Pastorum Pastor idque vi Primatus. Si quid fuerit in hac potestate pascendae, regendae et gubernandae Ecclesiae, quod vi huius sui Primatus facere non possit: haec illius non erit plena potesta., quam ex Primatu habet. Igitur neque in pascenda, regenda et gubernanda Ecclesia esse quidquam potest, ad quod jus non habeat ex virtute Primatus: sed quidquid pertinet ad pascendam, regendam, gubernandam Ecclesiam, habet et tenet per Primatum. De iis, qui Primatus jura dividunt, extenuant, destruunt, valet illud S. Ambrosii *): „Non habent Petri haereditatem, qui Petri Sedem non habent, quam impia divisione discerpunt.“ 9. Si Christus voluit, ut successor S. Petri Romanus Pontifex, sit verus Ipsius in terris Vicarius, sit Caput totius Ecclesiae, sit omnium Christianorum Pater et Doctor, plenitudinem habens potestatis in universalem Ecclesiam, atque iccirco in omnes subordinates pastores et fideles, profecto etiam velle debuit, ut libera sit inter illum et fideles, ubicunque locorum et terrarum illi degant, communicatio. Quare Patres Concilii Provincialis Aquensis 1850. celebrati non dubitaverunt declarare: „Qui autem liberam inter Romanum Pontificem et fideles, praesertim Episcopos, qualicumque modo, communionem interrumperet, hoc ipso divinam Ecclesiae constitutionem evertere, et ipsius unitatem dirimere attentaret.“ Sententia eorum, qui jus liberae Caput inter et membra Ecclesiae communionis sub eo quoque praetextu impugnant, quod Romanus Pontifex, qua talis, ceu qua Catholicae Ecclesiae Episcopus in aliorum principum ditione, tamquam in territorio alieno nihil possit, velut schismatica et haeretica declarata ac damnata est ope Decreti a Congregatione S. Officii 1644. editi, quod approbaverunt Summi Pontifices Innocentius X. et Clemens XI. et hic quidem Constitutione: „Accepimus“ 11. Junii 1815. publicata. 10. Canone subnexo damnantur errores in his Observationibus recensiti Febronii Tamburini, M. A. de Dominis, aliorumque cum his sentientium., 11. Non erubuerunt viri alias eruditi recentiori tempore accusare Latinos, ac si illi in decreto Florentino verba „in universum orbem tenere Primatum,“ fraude adjecissent, insciis Graecis, qui vero decreto cum illis verbis subscripserunt, prout exstat in textu originali Florentiae conservato, quodve altera die in publica sessione perlectum est. Qui hanc accusatione m ad creandam sinceris Ecclesiae Catholicae filiis invidiam protulerunt, non adverterunt, ut alia omittamus, id ipsum, quod illis verbis significatur, adhuc binis vicibus in eodem decreto declarari, per verba „totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christi- 1 1) lib. 1. de Poenit. 11