Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
152 Sed non minus certum exploratumque est, supereminentem hanc Primatus praerogativam sine deminutione transivisse in Romanos Pontifices, utpote haeredes, ac successores principis Apostolorum. Quare etiam, ut quidem observationes ad Caput secundum factae perhibent, antiquis Patribus nec non Episcopis tam seorsim, quam in Conciliis Generalibus congregatis persuasissimum fuit, munus ac officium fundamenti, quod Salvator benignissimus ad sustentandam, colligandam que Ecclesiae suae molem uni Petro contulit, inter omnes rerum humanarum vicissitudines integrum perdurare, suamque vim indesinenter exserere, ut affirmare non dubitaverint, Petrum in suis successoribus superstitem agere. „Perseverat, ait S. Leo1), Petrus, et vivit in successoribus suis.“ *) Unde recte scribit Bellarminus 3): „Certum est, Pontificem esse propter Ecclesiam, non Ecclesiam propter Pontificem . . . atqui Ecclesia non minus eget nunc uno Pastore, quam tempore Apostolorum ; immo vero etiam magis, cum nunc sint Christiani et plures et peiores. Non igitur moriente Petro interire debuit Pontificatus, qui non in Petri commodum, sed in Ecclesiae utilitatem institutus erat, sed manere, et perdurare donec ipsa Ecclesia manet.“ Quae si vera sunt, ut quidem sunt certissima: tunc enimvero verissimum etiam est, Pontificem Romanum non solum generatim in universam Ecclesiam, sed in singulas quoque particulares Ecclesias immediata eademque ordinaria pollere jurisdictione. Immediata, quia secus Primatus umbratilis foret et in vanum redigeretur titulum, vel ad summum jure merae directionis, et inspectionis, ut aliqui temere volebant, concluderetur. Ordinaria, quia potestas pastoris in omnes ovilis partes, et singulas oves, natura sua est ordinaria. Sed an non repugnat in eumdem gregem a Pontifice aeque ac ab Episcopis immediatam et ordinariam exerceri jurisdictionem? Repugnaret profecto „si, ut observat S. Thomas,4) „duo aequaliter, super eamdem plebem constituerentur; si autem inaequaliter, non est inconveniens“. Episcopus in sua Dioecesi munere docendi regendique per se, et jure suo defungitur, sed eodem hierarchicae subordinationis vinculo devinctus Pontifici, quo devincti fuere Apostoli Petro; nempe qui probe scit, se quidem pastorem esse, ast in explendis officii sui partibus a supremi Pastoris ore nutuque pendere; cuius proinde voci obaudire, et cuius praeceptionibus exercitium potestatis suae attemperare teneatur. Episcopus, qui fastidita Pontificis jurisdictione, eius obniti decretis in pascendo grege sibi commisso proprium sequi arbitrium in animum induceret: constitutum a Christo in Ecclesia sua ordinem subverteret, et procul dubio violatae unitatis catholicae reum se faceret. Pro praemissorum illustratione audiendus est clarissimus Praesul Joannes Devoti, in haec verba disserens:5) „Summus Pontifex non ab hominibus, sed a Christo Servatore datam habet potestatem, tam in omnes Episcopos, quam in illos, qui Episcopis subjiciuntur. Itaque qualiacumque tandem sint jura primigenia et originaria Episcoporum, nemo certe, qui catholicus haberi et esse revera velit, inficiabitur, quod haec jura ita a Chnsto instituta atque Episcopis data fuerint, ut essent obnoxia jurisdictioni successorum Petri, quos toti Ecclesiae tum dignitate, tum auctoritate voluit praesidere. . . Divina certe est tum Primatus, tum Episcopatus institutio. Illi datum est a Christo jus proprium et originarium praesidendi toti Ecclesiae cum dignitate et jurisdictione; huic jus est attributum 1) Serin. 2. in anniv. asemnpt. sua. —2) Vide 8. Petri Chrys. ep. ad Eatych. et Acta Concil. Ephesin. — 3) Iib. cit. — 4) Supplem. qu. 8. art. 6. ad 3, — 5) Juris can. univ. T. 1. proleg. -«| ii