Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
151 rectoribus carere nunquam possit, Apostolis successerunt Episcopi. Apposite hanc in rem scribit Caietanus1 *): „Non est legatorum vendicare sibi successores, sed finitur legatio cum legatis, nisi a Domino alius mittatur. Pastor autem ordinarium officium sonat, cuius est habere successorem; et propterea Ecclesia non habet Apostolos, qui successerint in Apostolatu Christi Apostolis, sed habet Episcopos, succedentes Apostolis non quoad Apostolatus auctoritatem, sed quantum ad episcopalem tam dignitatem quam auctoritatem.“ Caeterum non est dissimulandum, hoc quoque respectu distare singulos Episcopos a singulis Apostolis: distant non solum extraordinariis charismatibus, quibus Apostoli ceu divini legati fuerunt insignes; sed etiam iis donis, quae Apostoli ceu doctores et testes a Deo praeordinati acceperunt, quaeve illis personalia fuerunt, in quorum censum veniunt: universalitas magisterii, et in docendo inerrantia; hae enim praerogativae ex voluntate Christi non in singulos Episcopos, sed in collegium transierunt Episcoporum, quod suo Capiti unitum Ecclesiam refert. Unde longe diversa est amplitudo, qua singuli Episcopi singulorum Apostolorum successores affirmantur, et qua unus idemque indivisus Episcopatus integro Apostolorum senatui successisse creditur. Huius universalis et moraliter unius Episcopatus, omnes et singuli Episcopi ex aequo sunt participes, ideoque ratione prdinis et characteris omnes inter se aequales, omnes plene et integre Episcopi ita, ut quantumvis angustis constrictam terminis dioecesim aliquis eorum nactus sit; in collegio tamen omnium Episcoporum Capiti suo unitorum, eamdem, quam caeteri obtineat potestatem. Atque hoc sensu jam alias monuimus u) dixisse S. Cyprianum:3) „Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur.11 Episcopi proinde vere proprieque Apostolorum dicuntur et sunt successores, non quod his per omnia pares existant; sed quod eadem, quam Christus Apostolis sub Capite ac Primate Petro contulit Ecclesiam docendi, pascendi, regendique potestas, in Episcopos pari cum subordination erga Petri successores derivata persistat. Et Petro quidem supremum Ecclesiae regimen a Christo fuisse collatum, apertis Scripturarum effatis, concordibus Patrum testimoniis et solemnibus Conciliorum decretis —- prout in superioribus vidimus — tam est eliquatum, ut Catholicorum nullus sit, qui id aut nesciat, aut non credat. Enimvero caeteri omnes Apostoli parem inter se potestatem, eam- que illimitatam a Christo acceperunt ratione Apostolatus temporanei, non autem ratione officii pastoralis perpetuo duraturi; at Petrus plenitudinem potestatis obtinebat, tum in Apostolorum quemlibet exercendam, tum ad ordinarium Ecclesiae regimen constitutam, ac proinde ad singulos ipsius successores transferendam. 4) „De toto mundo, inquit,5) S. Leo, Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cun- ctisque Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus.“ Et S. Bernardum audivimus loquentem: 6) „Cui non dico Episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas Petre, pasce oves meas ; quas ? illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certe regni ? Oves meas, inquit. Nihil excipitur, ubi nihil distinguitur. “ 1) OpuBculor. t. 1. tract. 3. — 2) in aaepim citatis Circul. Diouc. ddto 10. Decemb. 1871. 5700. — 3) De unit. Eccl. — 4) Regnier, Tract, de Eccl. Christi p. 2. — 6) serm. 3. de assumpt. sua. — 6) De Consid. 1. 2. 10*