Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
149 Concilii Florentini, Concilii Lateranensis V. sanctiones ac decreta, quibus Summo Pontifici plenitudo potestatis in universam Ecclesiam asseritur. f) Denique liberam Romani Pontificis cum Ecclesiae pastoribus ac fidelibus, et horum cum illo communicationem variis in locis impeditam fuisse, atque etiam nunc impediri factum est notissimum. Exempla, cum sint odiosa, reticere juvat. At negatur ipsum quoque huiusmodi liberae communicationis jus, et ideo etiam catholica circa eamdem communicationem doctrina. Id fieri ab haereticis et schismaticis exploratum est, quum hi nullum agnoscant jus Romani Pontificis. Verum negatur idem etiam a Febronianis, regalistis, eorumque sequacibus, qui contendunt, potestati saeculari esse jus et officium super Summi Pontificis cum Ecclesiae Episcopis communicatione invigilandi, eamdemque prout e rationibus Status, ut aiunt, visum fuerit expedire, aut permittendi, aut impediendi; imo eousque progrediuntur, ut asserant, quae ab Apostolica Sede, vel eius Auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi potestatis saecularis placeto vel placito muniantur, quum Romanus Pontifex in aliorum Principum ditione tamquam in territorio alieno nihil possit. 3. Quae de suprema Romani Pontificis auctoritate, deque eiusdem ordinaria et immediata in omnes et singulas orbis totius Ecclesias jurisdictione in hoc Capite Constitutionis dogmaticae declarantur, totidem sunt necessaria Primatus divinitus instituti consectaria, et praeclarissima illa praesidia, quibus Auctor, consummatorque fidei nostrae Jesus Christus conspicuam corporis sui mystici unitatem, et generatim stabilitam a se inter homines salutis oeconomiam munire, et ad consummationem usque saeculorum sartam te- ctamve servare voluit. Finge, si lubet, Supremum Ecclesiae Pastorem non pollere directo in universum, qua late patet, gregem Dominicum imperio, et immediata jurisdictionis potestate : an non brevi Primatum ipsum nutare ac funditus subrui, unitatem fidei — essentialem hanc et nobilissimam sponsae Christi dotem — sensim evanescere, omnia denique vincula, quibus membra inter se, et capiti suo devinciuntur, laxari, penitusque dissolvi fuerit necesse ? Quapropter urgentibus aevi nostri indigentiis providisse dicendum est Concilium Vaticanum, quod doctrinam de Suprema Romani Pontificis, Ecclesiae visibilis Capitis jurisdictione, renovando Concilii Florentini ea de re decretum, expressius declaraverit, in hac praesertim temporum calamitate, qua non tantum homines a sacris nostris alieni, et ii, qui falsae libertatis vertigine capti in exitium cuiusvis actoritatis conjuraverunt, S. Sedem Apostolicam omni suo jure despoliare pertinaci studio moliuntur, sed et inter Catholicos ipsos haud pauci reperiuntur, qui saeculi genio et perversis eius principiis afflati, se nomini et officio fecisse satis arbitrantur, si in dogmatica dumtaxat, ut aiunt, communione cum Cathedra Petri permaneant, parvi aut nihili pendentes, quidquid ea circa mores et disciplinam praecipiat: quo quidem pacto quantum a veritate, quantum a vestigiis majorum recedatur, quantopere christiana vivendi-ratio deminuatur, quam male ipsius societatis humanae publico privatoque bono consulatur, nemo aequus rerum aestimator est, qui non intelligat. . 4. Átverő videri fortasse cui quam primo obtutu possit, asserta Romano Pontifici immediata et ordinaria in singulas quasque Ecclesias jurisdictione omnem Episcoporum auctoritatem hac pontificiae potestatis plenitudine absorberi, nec aliud illis reliquum fieri, praeter vanam nominis umbram et precarium muneris exercitium; cum tamen eos succes10